Jump to content

Atomium

E Vicipaedia

Atomium est nomen monumenti anno 1958 Bruxellis extructi, ad Expositionem mundanam, illo tempore Bruxellis habitam, splendide exornandam. Auctor ingeniarius fuit Andreas Waterkeyn.

Monumenti altitudo est 102 metrorum sive 335 pedum. Id mirificentissime? aedificatur ad moleculam cristallinam ferri cum novem atomis suis imitandam. Novem quidem ingentes sphaerae aluminio tectae inter se longis tubis metallicis artissime? et elegantissime conectuntur ut formam cristalli ferrei ostendant ingentissimam. Secundum diametrum, unaquaeque sphaera 18 metra metitur. Per anabathrum rapidissimum, quod vectores celeritate 5 metrorum per secundum ducit et cuius technica illo tempore novissima erat, possibile est ad culmen pervenire.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Atomium spectant.
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!