Jump to content

Amphibrachys

E Vicipaedia

Amphibrachys, vel positione Latina amphibrachus,[1] a verbo Graeco ἀμφίβραχυς (fere 'utrimque brevis'), est figura prosodiaca, quae constat longa syllaba inter breves posita (id est, ∪ — ∪).[2] Quo pede trisyllabo oratores et scriptores Graeci et Romani admodum raro, ne rhythmum interrumperent, usi sunt. Dionysius Halicarnasseus de amphibrachy diserte scripsit:[3]

ὁ δ᾿ ἐκ μακρᾶς καὶ δυεῖν βραχειῶν μέσην μὲν λαβὼν τὴν μακρὰν ἀμφίβραχυς ὠνόμασται, καὶ οὐ σφόδρα τῶν εὐσχημόνων ἐστὶ ῥυθμῶν ἀλλὰ διακέκλασταί τε καὶ πολὺ τὸ θῆλυ καὶ ἀηδὲς ἔχει, οἷά ἐστι ταυτί, Pes ex longa et binis brevibus constans, si mediam capit longam, amphibrachys nuncupatur, nec inter valde elegantes rhythmos numeratur, sed interruptus multum effeminati et insulsi habet, sicut hic:
  Ἴακχε θρίαμβε, σὺ τῶνδε χοραγέ.    Iacche triumpe, tu huius chori praefecte.[4]

Dionysius versu adespoto, Ἴακχε θρίαμβε, σὺ τῶνδε χοραγέ, utitur exemplo rhythmi claudicantis, qui quattuor amphibrachis ordine positis fit. Verbis trisyllabis in amphibrachyn coactis non solum poetae, sicut Catullus (25.8-9),

inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte.

sed etiam prosaici numerosi usi sunt, ut Cicero hac in clausula in amphibrachyn cadenti:[5]

Q. Ligarium in Africa fuisse.

Poetae Graeco-Romani raro in versibus pangendis amphibrachyos figura usi sunt, nisi forte animos hominum quodam modo pertractare volebant. Itaque Arma virumque cano,[6] pedum series ordine ex trochaeo, amphibrachy, iambo composita, anomaliam metricam exhibet, qua quidem Vergilius prooemium Homeri Iliadis imitatur, quod eadem pedum serie incipit: μῆνιν ἄειδε θέα.[7][8]

In linguis, in quibus pes metricus non in longitudinibus ( et ) sed accentu (Ś et S) syllabarum positus est, amphibrachys ita definitur: S Ś S. Itaque in lingua Anglica verba, ut inspection, romantic, et in lingua Theodisca verba, ut entstanden, gelaufen, amphibrachyn exhibent. Haec sunt exempla versuum amphibrachyn exhibentium:

The Black Bands came over (Lord Byron, The Deformed Transformed II 123)[9]
Sie nahen, sie kommen, die Himmlischen alle (Schiller).[10]
  1. Apud posteriores raro etiam amphibrevis.
  2. Quintilianus, Institutio oratoria 9.4.81.
  3. Dionysius Halicarnasseus, De compositione verborum 17.
  4. Convertit la:usor:Neander.
  5. Cicero, Pro Ligario 1; Habinek 1985: 100.
  6. Vergilius, Aeneis 1.
  7. Homerus, Ilias 1.
  8. Weber 1987: 264, 270.
  9. Brogan 2012.
  10. Wagenknecht 1999: 38.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Brogan, T.V.F. 2012. Amphibrach. Apud Roland Greene & ceteros editores libri The Princeton Encyclopedia of Poetry and Poetics, quartum editi, p. 45. Princeton University Press.
  • Charpin, François. 1990. La distribution de l'accent tonique dans la phrase latine. Revue Informatique et Statistique dans les Sciences humaines 26: 9-46.
  • Habinek, Thomas N. 1985. The Colometry of Latin Prose. University of California Press: Berkeley etc.
  • Wagenknecht, Christian. 1999. Deutsche Metrik. Eine historische Einführung. Beck: München.
  • Weber, Clifford. 1987. Metrical imitatio in the proem to the Aeneid. Harvard Studies in Classical Philology 91: 261-271.


Nexus externi

[recensere | fontem recensere]