Ambrosius Aurelianus
Appearance
Ambrosius Aurelianus (qui in Historia Regum Britanniae haud recte appellatus est Aurelius Ambrosius) fuit quidam dux semifabulosus Romano-Britannicus, qui in magnis proeliis contra Anglos et Saxones saeculo 5 vicit, secundum Gildam et legendam conservatam in Historia Brittonum Nennio tributa. Secundum Chronica maiora a Matthaeo Parisiense conscripta Ambrosius potestatem anno 479 cepit. Nonnulli eruditi eum arbitrati sunt ducem fuisse illum, qui Romano-Britannicis in proelio ad Montem Badonicum imperasset, ut igitur crederetur fuisse quasi fons historicus illius fabulosi Regis Arthuri.