Jump to content

Aloysius Cernuda

E Vicipaedia
Aloysii Cernuda poetae simulacrum.

Aloysius Cernuda Bidou vel Bidón, vulgo saepissime Luís Cernuda (natus Sevillae die 21 Septembris 1902; mortuus Mexicopoli die 5 Novembris 1963) fuit poeta et criticus litterarius Hispanicus. Cum poesim Hispanicam renovare vellet genus Romanticismi novi proponit, qui melancholice multa opera implet. Quando in Hispania vixit, sodalis coetus Generación del 27 erat.

Bello civili Hispanico saeviente, Aloysius anno 1938 in Angliam, in Civitates Foederatas, et in Mexicum iit exsul. In America et lectoris et professoris munere fungebatur. Lyrica eius in vestigiis tum recentissimis se tenebat sic dictae purae poeseos (poésie pure), quae motio modum in simplicem neque politica neque moralia abhorrebat. Denique Cernuda periodo classica peracta ad Romanticismum hodiernum transiit verbis figurisque inusitatis adhibitis. Alumnus Universitas Hispalensis erat, ubi iurisprudentiae studuit.

Inter opera autem procul dubio excellit florilegium poeticum Realitas Appetitionis (La realidad y el deseo, 1936), quod somnium tam Andalusiae patriae quam Graeciae antiquae offere vult. Quae visio? in variis tomis consecuis iterata esse videtur. In opere autobiographico, praetitulato Ocnos (1942), artifex sententias notiones visiones sibi proprias coram publico devolvit explicatque.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Cernuda spectant.