Jump to content

Almata

Latinitas bona
Coordinata: 43°16′39″N 76°53′45″E / 43.2775°N 76.89583°E / 43.2775; 76.89583
E Vicipaedia
Wikidata Almata
Res apud Vicidata repertae:
Almata: insigne
Almata: insigne
Civitas: Kazachstania
Locus: 43°14′24″N 76°54′54″E
Numerus incolarum: 1 916 822
Zona horaria: UTC+06:00, Asia/Almaty
Situs interretialis
Nomen officiale: Алма-Ата

Gestio

Praefectus: Erbolat Dosaev
Procuratio superior: Kazachstania

Geographia

Superficies: 682 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Almata: situs
Almata: situs

Almata[1] (Kazachice Алматы/Almatı) est maxima Kazachstaniae urbs. Caput rei publicae erat usque ad annum 1997, cum Astanae cederet; Almata etiamnunc "caput meridianum" aliquando appellatur. Aestimatione anno 2015 facta, 1 552 349 incolas habet.

In Medio Aevo fuit habitaculum nomadum Turcicorum et Mongolicorum. Hic anno 1854 castra Imperii Russici structa sunt, Zailijskoe (Заилийское), deinde Vernoe (Верное) et Almatinskoe (Алматинское) nuncupata. Ab anno 1867 Vernyj appellabatur, et ab anno 1921 Алма-Ата Alma-Ata. Anno 1993, administratores novae rei publicae Kazachstanicae nomen ad Almaty mutavit; Alma-Ata autem manet in Russia nomen usitatum.

Aspectus nocturnus, ecclesia cathedralis ascensionis, turres Rakhat, fons, meschita media, lacus Sajran.

Urbi Almata clima est continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger, aestate calida, hieme frigida; temperatura aëris media mense Ianuario −4.7° atque mense Iulio 23.8°, minima inter −8.4° et 18°, maxima inter 1° et 30°, sed minima extrema usque hodie nota −37.7°, maxima extrema 43.4°; pluviis mense Septembri ad 27 mm tantum, mense Aprili 107 mm, anno toto non minus quam 684 mm elevatis; pruinis die circiter 14 Octobris incipientibus, circiter 18 Aprilis recedentibus, aëre valde frigida ab 19 Decembris circiter ad 23 Februarii superiacente; diebus pluviosis per annum totum fere 122, nivosis fere 53 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 45% mense Augusto et 79% mense Decembri reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 101, mense Iulio 306, per annum totum non minus quam 2 356 repertis.[2]

  1. Vide "Dioecesis Sanctissimae Trinitatis in Almata" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice). Vel Fida, a nomine vetere Верный, videas: Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 427.
  2. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 43°14′24″N 76°54′54″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Store norske Lexikon • Treccani
Vicimedia Communia plura habent quae ad Almaty spectant.
Asiae urbes milies milium incolarum (urbibus Indicis et Sinicis exceptis)

Adana • Almata • Ancyra • Attalea • Bacua • Bagdatum • Bancocum • Bandung • Basra • Bekasi • Berytus • Busan • Cabura • Caesarea in Cappadocia • Caloocan • Canthoum • Celiabinsca • Chittagong • Crasnoiarium • Cuala Lumpuria • Dacca • Daegu • Daejeon • Damascus • Urbs Davaensis • Depok • Dubai • Emesa • Erivanum • Faisalabad • Fukuoka • Gaziantep • Gedda • Comum • Goyang • Gujranwala • Haiphongum • Halapia • Hanoi • Hirosima • Hochiminhopolis • Hyderabad • Iconium • Incheon • Isfahanum • Jakarta • Johor Bahru • Karachium • Karadsch • Kawasaki • Khulna • Klang • Kōbe • Kuangiu • Kyotum • Lahorium • Makassar • Mandalay • Manila • Mexatum • Mecca • Medan • Medina • Mausilium • Multanum • Nagoya • Novosibirscum • Omium • Osaka • Palembang • Peshawar • Philadelphia • Phnom Penh • Prusa • Pyeongyang • Urbs Quezon • Rangunum • Rawalpindi • Riadum • Saitama • Sanaa • Sapporum • Sirasium • Semarang • Sendai • Seongnam • Seulum • Singapura • Smyrna • Sulaimaniyya • Surabaya • Suwon • Tangerang • Tangerang Selatan • Taskentum • Tauris • Teheranum • Tiphlis • Tokium • Ulanbatoria • Ulsan • Vasetum • Yokohama