Jump to content

Almanach des gourmands

E Vicipaedia
Grimod de la Reynière, maximae partis Almanach des gourmands auctor, a Ludovico Leopoldo Boilly(fr) pictus

Almanach des gourmands, opus capitale artis culinariae Francicae, est series librorum de gastronomia quotannis Lutetiae editorum inter annos 1803 et 1808, rursus 1810, denuo 1812. Plenus primae editionis titulus sic legitur: Almanach des gourmands, ou calendrier nutritif, servant de guide dans les moyens de faire excellente chère, par un vieux amateur. "Senex [artis coquinariae] amator", his verbis commemoratus, fuit Grimod de la Reynière: ille ipse maximam operis partem conscripsit. Editor Maradan usque in annum 1808, sed Chaumerot annis 1810 et 1812 divulgaverit.

Almanach des gourmands vol. 1 (1803): 2a editio

Auctor antea modo diurnario de theatro Parisiensi scribens anno 1803 sub hoc novo titulo nova genera litterarum creaverit: primus enim periegeses ganearias metropolitanas fere annuatim componebat; artes coquinarias et gastronomicas primus omnium stylo graviori explorabat. Eo cito secuti sunt plurimi coqui (exempli gratia Carême, Soyer, Urbanus Dubois) ganeonesque (Brillat-Savarin coaevus, Kitchiner, Dumas pater) et diurnarii (baro Brisse, Thebussem, Newnham-Davis).

Textum Almanach des gourmands pauci nostris diebus perlegunt, sed origo litterarum gastronomicarum recentium fere omnium ex his libris annalibus deduci debet. Eodem aevo Radulphus Rylance Londiniensis se hunc almanacum imitavisse confessus est in The Epicure's Almanack anno 1815 divulgato. Inde etiam evolverunt The Good Food Guide et Gourmet; a Grimod et Brillat-Savarin inspirantur Pellegrino Artusi, M. F. K. Fisher, Elizabeth David plurimique qui nostro aevo de re cibaria philosophari solent.

Series librorum

[recensere | fontem recensere]
Ioannis Iacobi de Cambacérès(fr) sectatoresque marchio de Aigrefeuille et marchio de Villevieille(fr) ad popinam convenientes: delineatio satyrica anni 1814. Cf. Almanach des gourmands vol 1
versio Theodisca
  • 1804 : Almanach für Leckermäuler, oder Küchen- und Tafelkalender. Vindobonae et Hamburgi Textus

Res principales

[recensere | fontem recensere]
Carolus Bertinazzi anno 1742 pictus, volumine tertio Almanach des gourmands commemoratus

Anno 1803 insunt calendrier nutritif ("calendarium nutritivum") pp. 1-158 editionis 2ae, itinéraire nutritif sive itinerarium Lutetiae gastronomicum pp. 159-213; variétés nutritives seu miscellanea et anecdota coquinaria pp. 214-236. Calendarium magna parte ex enumerationibus carnium, volatilium, piscium, holerum quoquo mense Lutetiae venundatorum constitutum est. Sub rubrica itinerarii auctor de novis rebus Francicis, de mutatione horarum prandii et cenationis, de origine popinarum restaurativarum, de consuetudinibus Anglicis in Franciam introductis, plenius pp. 161-168 disseruit. Pagina 158 in nota subiuncta laudata est mensa convivalis Ioannis Iacobi de Cambacérès(fr) consulis secundi; volumen omne marchioni de Aigrefeuille, magistro hospitii eiusdem Cambacérès, dicatum est (pp. vii-viii).

Volumen secundum, anno 1804 divulgatum, Bartholomaeo Andreae Camerani ganeoni fabularumque scaenicarum doctori dicatum est (pp. iii-viii). Commentationes gastronomicae ad initium voluminis coactae sunt, inter quas de prandio, de merenda, de cena, de cena nocturna, de secundis mensis separatim disseritur (pp. 41-83); sub rubrica "potagii" (Du potage) praeceptum datur nutritivisssimi potagii ab eodem Camerani primum inventi (pp. 29-34). Insequuntur anecdota vel varietates nutritivae (pp. 110-143) pluresque commentationes miscellaneae inter quas longissima de potionibus (pp. 178-216). Series notitiarum de novitatibus Franciae omnis gastronomicis (pp. 249-274) loco itinerarii gastronomici stat.

Dedicatione voluminis tertii Carolus Bertinazzi histrio Taurinensis, Lutetiae anno 1783 mortuus, "ultimus comoediae Italicae harlechinus", commemoratus est (pp. vii-viii). Prima commentationum miscellanearum de vocabulis quaesivit (Des gourmands et de la gourmandise, pp. 1-7), verbis Francicis friand et friandise distinctis, ut si a "ganeone" et "ganea" distinguantur "dulcivorax" et "dulcivoracitas"; modus potagii inferendi apud Aemiliam Contat(fr) usitatam, iuratricem gastronomicam, laudata est (pp. 12-18); sed maxima pars huius capituli enumerationi fructuum data est (pp. 25-87). Second promenade d'un gourmand dans Paris ("iter secundum ganeonis per Lutetiam" sicut renovatio et auctio itinerarii, quod iam in primo volumine proderat, propositum est (pp. 88-137); quod sequuntur commentationes variae de cibis. Novitatibus cibariis sicut anno anteriore enumeratis, editio journal des gourmands proposita est (pp. 160-163). Sub nova rubrica Essai de biographie gourmande vitae breves ganeonum Italorum propositae sunt (pp. 154-160). Hoc anno etiam Geographie gourmande brevissime incepta est: geographia ganearia Francica (pp. 213-220); De la gourmandise allemande; Le Français panivore (pp. 240-245); epistula de deliciis Germaniae (pp. 289-300).

Albouis d'Azincourt(fr) histrio cui volumen septimum dicatum est

Volumen quartum ad Associationem dierum Mercurii, societatem cenatoriam, dicatum est (pp. v-x). De ordine primarum mensarum (Des entrées, Des hors d'oeuvres, du rôti vel carne assa, pp. 1-19) secundarumque cum vinis eodem tempore propositis (Des entremets necnon Des vins d'entremets, pp. 25-39) necnon prandiorum campestrium gastronomicorum (Des parties de campagne gourmandes vel pique-niques, pp. 65-78), insuper de officio magistri hospitii (pp. 39-45) explicatum est. Inter cibos singulos caseus recoctus Provinciae iuscellumque testudinum Anglicum descripti sunt (pp. 58-64). Geographia ganearia ex elixiribus Grassae et Genavae confectis incepit, ad confecturas ribum Barrenses peperit, in alleces soros Bruxellenses finivit (pp. 78-137). Iter gastronomicum Parisiense denuo sub rubrica Petite revue gourmande datum est ("Parva revisio ganearia", pp. 138-282). Iam non secundum vicos viasque, potius ratione artium a tabernariis adhibitarum ordinatur: separatim ergo enumerati sunt restauratores (pp. 142-154), caupones generum plurium, braxatores (pp. 168-171), acetarii et mustardarii (pp. 182-187), pasticiarii (pp. 187-204), confectores bellariorum (confiseurs, pp. 226-247) etc., et qui venditabant in macellis vel Hallis Parisiensibus (Marchands et marchandes de La Halle, pp. 171-180, cf. iam vol. 3 pp. 301-307). Sequuntur novitates gastronomicae paucae (pp. 283-291) et "necrologia gastronomica" ubi commemorata est vita Iosephi Gastaldy medici et ganeonis (pp. 291-304).

Minette Ménestrier(fr) actrix partes comoediae Le Tambour et la Vivandière agens. Vide Almanach des gourmands voll. 7 et 8

Cuius memoriae volumen quintum, quod anno 1807 prodit, dicatum est (pp. v-viii). De salsis vel iuribus (Des sauces, pp. 1-8), de iuscellis e pastis et collyris (pp. 102-109), de cenatoribus urbanis ("parasitis" antiquorum, pp. 42-57), de coquis et magistris hospitii (pp. 57-64), de vinis explicatum est. Inter singula alimenta descripta sunt vinum Cabliacense (pp. 20-27), defrutum Anglicum (pp. 69-72), thea (pp. 92-97), vina cocta sive et fortificata (pp. 149-155), pilau Turcicum (pp. 65-69), stimulantia et aphrodisiaca necnon aromata et condimenta (pp. 180-196). Geographia gastronomica brevius modo academico disputata est (pp. 277-280), sed additur symbola de gastronomia urbis Massiliae ab Alphonso de Fortia de Piles contributa (p. 222 ss.). Carmen gastronomicum ab Mérard de Saint-Just pp. 305-314 divugatum est. Iter vel revisio ganearia Parisiensis admodum brevis p. 315 ss. sequitur.

Sophia Belmont(d) actrix et iuratrix gastronomica: delineatio Ioanni Baptistae Isabey adscripta

Voluminis sexti commentationes miscellaneae locum primum habent de collationibus (Des ambigus, pp. 1-8), de altero prandio (pp. 74-83), de pincernis (Des sommeliers. pp. 18-25), de ligationibus salsarum (Les liaisons, pp. 26-33), de salsis coulis (pp. 183-188), de conservatione fructuum et holerum a Nicolao Appert inventa (pp. 102-107). Cibi varii descripti sunt, videlicet persica pp. 83-92, cucumeres pp. 97-102, engraulides pp. 107-113. Ganeones Grimod amici nonnumquam celebrati sunt, videlicet Chagot praeses vicarius iuratorum, qui apud Villebouzin cenas dabat (pp. 116-128, cf. 92-97); Albouis d'Azincourt(fr) qui conceptionem cenarum russarum candidarumque promovebat (pp. 128-133); poëta Mérard de Saint-Just et cena quaedam apud Le Rocher de Cancale celebrata (pp. 160-173). Nundinae variae urbis Lutetiae descriptae sunt (pp. 209-218); insequitur revisio ganearia Parisiensis (pp. 219-308).

Charta ciborum iuratoribus gastronomicis submissorum die 13 Martii 1810

Volumen septimum histrioni iuratorique gastronomico Albouis d'Azincourt(fr) dicatum est (pp. iv-x). Commentationes miscellaneae de ferculis splendidioribus et architectonicis (Des grosses pièces, Des pièces montées, pp. 1-8), de potagiis garbure appellatis (pp. 8-16) propositae sunt, deinde de elixiribus Burdigalensibus et praecipue a Maria Brizard confectis (pp. 16-21), de sardinis Namnetensibus (pp. 21-32), de utilitate patatarum (pp. 39-47), de "coffeo" e cichoria et de "vanilla" ex avena confectis (pp. 47-58), de andulliis Virae in Normannia (pp. 133-135), de socolata (pp. 135-142), de capsicis loco piperis usitandis (pp. 143-147, 185-186). Oratio Iosephi Audouin-Rouvière(fr) de eloquentia gastronomica divulgata est (pp. 86-92). Revisio ganearia Parisiensis a pagina 193 incepit.

Ultimum volumen, anno 1812, ad manes Francisci Vatel, magistri hospitii Nicolai Fouquet, qui anno 1671 mortem sibi consciverat (pp. v-viii, cf. vol. 7 pp. 169-172). Commentationes editae sunt de tuberibus albis, russis, nigris (pp. 4-10); de ostreis aperiendis (pp. 37-40); de ovis (pp. 49-52); ab Isouard scriptae de carne asinina et de adipe ficedularum (De la chair d'âne, Sur la graisse de bec-figues, pp. 62-65); de puddings artis culinariae Anglicae (pp. 134-138); de vino Maderaico (pp. 21-24); de spiritu e cerasis (Kirschwasser, pp. 97-108); de regulis vinorum Burgundiensium (pp. 125-131); de coquis feminis (pp. 43-49). Historia iuratorum gastronomicorum explicata est (pp. 114-120); dissertatio de theatro Vaudeville data est (pp. 139-151); rursus de eloquentia ganearia aut Rouvière aut alius quis scripsit (pp. 186-200). Revisio ganearia Parisiensis ultima paginis 201-331 divulgata est.

Iuratores gastronomici

[recensere | fontem recensere]
Regulae iuratoribus gastronomicis decretae (charta ciborum versa)

Ab anno 1804 itineraria nutritiva redigebantur ope quorundam iuratorum qui congredi solebant ad illas delicias aestimandas quas tabernarii Lutetiae submiserant.[1] Inter iuratores enumerantur Camerani (potagii Camerani primus inventor),[2] Chagot du Creusot,[3] Alexis Balaine (popinae Le Rocher de Cancale patronus), Rouget (pasticiarius),[4] marchio de Cussy, Fortia de Piles,[5] D'Azincourt(fr),[6] Rouvière(fr),[7] mulieresque Aemilia Contat(fr),[8] Mézeray,[9] Des Brosses,[9] Sophia Belmont(d),[10] Hervey,[11] Mars,[12] Ferrière, Hopkins, Marcellina Desbordes(fr), Alexandrina Saint-Aubin(fr) necnon sorores Augusta et Minette Ménestrier(fr).[13] Praeses ab initio congressuum fuit Iosephus Gastaldy medicus, l'un des meilleurs dégustateurs qu'a jamais produits la médecine ("unus optimorum gustatorum quos unquam produxerit medicina").[14] Cui successor fuit Gaspard Grimod de Verneuil, editoris cognatus.[15]

  1. Almanach des gourmands vol. 2 (1804) pp. xviii-xxi; vol. 5 (1807) pp. 78-85; vol. 6 (1808) pp. 169-173, 223-226; vol. 7 (1810) p. 189; vol. 8 (1812) pp. 114-120; Dinaux (1867)
  2. "Epître dédicatoire à monsieur Camerani" in Almanach des gourmands vol. 2 (1804) pp. iii-viii editionis 2ae, cf. pp. 30-33
  3. An Jean-François Chagot? Vide Almanach des gourmands vol. 6 (1808) pp. 116-128 et 92-97; vol. 8 (1812) pp. 114-120
  4. Vide imaginem nostram; cf. Almanach des gourmands passim
  5. Almanach des gourmands vol. 2 (1804) p. 125
  6. "Epître dédicatoire aux manes de Jh. Albouis d'Azincourt" in Almanach des gourmands vol. 7 (1810) pp. v-x, cf. vol. 5 (1807) p. 185, vol. 6 (1808) pp. 128-133
  7. Vide Almanach des gourmands vol. 7 (1810) pp. 86-92; vol. 8 (1812) pp. 171-185
  8. Vide Almanach des gourmands vol. 3 (1805) pp. 16-18 editionis 2ae, cf. vol. 2 (1804) p. 129, vol. 5 (1807) p. 121
  9. 9.0 9.1 Vide Almanach des gourmands vol. 7 (1810) p. viii
  10. Almanach des gourmands vol. 3 (1805) p. 164-166, vol. 7 (1810) p. 191
  11. Almanach des gourmands vol. 8 (1812) pp. 114-115, 149-151, 164-166
  12. Almanach des gourmands vol. 8 (1812) pp. 166-168
  13. Almanach des gourmands vol. 7 (1810) pp. 155-157 (ubi enumerationem mulierum participum habes), pp. 188–192; vol. 8 (1812) p. 24, 109, 147-148, 158-159; Desnoiresterres (1877) p. 271 et alibi
  14. "Epître dédicatoire aux manes du docteur Gastaldy" in Almanach des gourmands vol. 5 (1807) pp. v-viii; necrologia vol. 4 (1806) pp. 291-304
  15. "Epître dédicatoire à monsieur Grimod de Verneuil" in Almanach des gourmands vol. 6 (1808) pp. v-vii

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Julia Abramson, "Legitimacy and Nationalism in the Almanach des Gourmands (1803-1812)" in Journal for Early Modern Cultural Studies vol. 3 (2003) pp. 101-135 JSTOR
  • Gustave Desnoiresterres, Grimod de la Reynière et son groupe. Paris, Didier, 1877. Reimpressum: Genavae: Slatkine, 1971 Textus apud Internet Archive
  • "Jury dégustateur" in Arthur Martin Dinaux; Gustave Brunet, ed., Les sociétés badines, bachiques, chantantes et littéraires (2 voll. Lutetiae, 1867) vol. 1 (pp. 428-434 apud Google Books)
  • Chikako Hashimoto, La Naissance du gourmand. Grimod de La Reynière et la Révolution française (Turonis: Presses universitaires François-Rabelais, 2019) cap. 1