Alexander Vaida-Voevod
Obitus: 19 Martii 1950; Cibinium
Patria: Romania, Imperium Austro-Hungaricum
Memoria
Alexander (Alexandru) Vaida-Voevod (natus 27 Februarii 1872 Bobâlna (Transsilvania), mortuus die 19 Martii 1950 Cibinii medicus et vir publicus Dacoromanicus atque ter praeses ministrorum fuit.
Munus
[recensere | fontem recensere]Vaida-Voevod finitis studiis medicinae apud Universitatem Vindobonensem medicus factus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1906 legatus factionis Dacoromanorum in Transilvania apud parlamentum Hungaricum patriam ab Imperio Austro-Hungarico liberare contendebat. Anno 1918, postquam Hungaria primo bello mundano cladem accepit, pro Transsilvaniae cum Romania unione nitebatur. Anno 1919 legatus Romaniae deliberationi de pace componenda Lutetiae interfuit. Eodem anno factio eius electionem vicit. Itaque Vaida-Voevod die 1 Decembris 1919 primo praeses ministrorum atque administer rerum exterarum Romaniae factus est. Sed iam 19 Martii 1920 a Ferdinando I rege dimissus est, quod agros inter agricolas dividendos acerrime postulaverat. Anno 1926 factionis novae agricolarum dux electus est, ab anno 1928 ad 1930 administer rerum interarum erat et die 6 Iunii 1932 iterum primus minister et administer rerum exterarum nominatus est. Die 19 Octobris eodem anno a magistratu recessit. Sed iam 14 Ianuarii 1933 tertio magistratum summum suscepit. Nunc acriter contra communistas egit necnon leges antisemiticas tulit. A nonnullis factionis suae membris destitutus die 29 Decembris 1933 officium relinquere coactus est. Nunc novam factionem dextrae extremae nomine "Frons Romanica" condidit, quae fuit usque ad annum 1944, cum Michael rex Romaniae foedus indutiarum cum Unione Sovietica fecit. Die 24 Martii 1945 Vaida-Voevod in carcerem coniectus est. Anno 1946 liberatus est, sed domum suam relinquere non licuit. Anno 1950 mortuus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexander Vaida-Voievod spectant. |
Opus geopoliticum • Administri rerum exterarum Romaniae • Ministri a rebus externis civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Primi ministri Romaniae | ||||||||
| ||||||||