Albania
Territoria finitima: Graecia, Macedonia Septentrionalis, Serbia, Mons Niger, Unio Europaea, Kosovia
Locus: 41°0′0″N 20°0′0″E
Caput: Tyrana
Gestio
Princeps: Bajram Begaj
Praefectus: Edi Rama
Consilium: Parliament of Albania
Iudicium: Supreme Court of Albania, Constitutional Court of Albania
Situs interretialis
Populus
Commemoratio
Praeceptum: You Albania, give me honour, give me the name Albanian
Sigla
Tabula aut despectus
Albania (Albanice Shqipëria) est civitas Europaea in paeninsula Balcanica sita (multitudo 3 700 000, circiter 28 000 chiliometrorum quadratorum). A septemptrione Monte Nigro, oriente Kosoviae et Macedoniae, meridie Graeciae, occidente mari Hadriatico finitur. Caput est Tyrana, et primae urbes sunt Scodra, Dyrrhachium, et Neocastrum (Elbasan), a circiter 100 000 hominum incultae.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Shqipëria, vernaculum civitatis nomen, 'Terram aquilarum' significat, de rebellione contra Turcos a Georgio Castriota Scanderbego anno 1433 ducta adoptatum. Illo tempore, territorii liberi incolae gentilicium shqipëtar adoptaverunt quia vexillum quo Scanderbegus principali utebatur signo aquila imperiali bicephala, quae Byzantinorum heres fuerat, possidebat. Nomen Albania vox Latina, indigenis aliena, 'Civitatem altorum montium propter nivem candidorum' significat, cuius nomen Antiquitate etiam magnae Caucasi parti datur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Albania Graecarum coloniarum diversarum locus fuit, et posterius etiam Romanae provinciae Illyrici pars fuit. Continue variis nationibus capta, denique Imperio Ottomanico anno 1478 absorpta est.
Post Bellum Balcanicum Primum, Albania de Imperio Ottomanico suam libertatem anno 1912 declaravit, sed civitas instabilis mansit. Ab Italia capta est per secundum bellum mundanum. Italianis eductis, Stalinistica repugnantia ab Envere Hoxha ducta dominationem adepta est.
Usque ad annum 1990, quinque annos post Enveris Hoxha mortem, Albania tum occidente tum aliis altero Belli Frigidi latere sitis civitatibus, Unione Sovietica et Sina, segregata civitas est. In praesenti, in civitate occidentalis generis democratia constituitur. Civitas oeconomicas quaestiones patitur, et cum crimine ordinato et cum Agri Merulensis refugitis problemata habet.
Geographia
[recensere | fontem recensere]Albania Paeninsula Balcanica situ est et area 28,748 chiliometrorum habet. 70% territorii montani et maximum culmen, 2753 metra super maris planum altum, est mons Corabum (Albanice Korabi, Macedonice: [Кораб]).
Reliqua superficies angustis vallibus et alluvialibus planiciebus, aegre agriculturae utilibus quia eluviones siccitatis epochis alternant, componitur. Fecundissimae terrae lacubus Ochridae (Albanice Liqeni i Ohrit, Macedonice Охридско Езеро), Magnae Prespae (Albanice Liqeni i Prespës, Macedonice Преспанското Езеро et Graece Μεγάλη Πρέσπα) et Parvae Prespae (Graece Μικρή Πρέσπα)] finitimae et inter planitiem et montem intermediorum aequorum sunt.
Lacus Labeatis[1] praecipuum est, hodie Lacus Scudrae nomen habet.
Praecipuum flumen est Drilon (Albanice Drini, Macedonice et Serbice Дрим/Drim), 282 metra longum, toto anno stabilem torrentem aquae habens. Alia flumina, adhuc aliquae velut Apsus (Albanice Semani) et Aous (Albanice Vjosë sive Vjosa), amplius 160 chiliometra longi, reapse paene sicca aestate sunt.
Albania litus 450 chiliometra longum inter maria Ionium et Hadriaticum habet.
Litore, caelum est Mediterraneum, cum annua media temperatura 16 gradus (7º hieme). Nihilominus, terris intestinis continentale caelum dominatur, cum media 10 gradus et subitis temperaturae discrepantiis praeter annum.
Praecipuae opes naturales sunt petroleum, gasium naturale, carbo, chromium, lignum, niccolum, et potentia hydroelectrica.
Lacūs
[recensere | fontem recensere]- Lacus Labeatis (hodie Lacus Scudrae)
- Lacus Lychnidus (alia nomina: Lacus Achridae, Lacus Ochridae)
- Magnus Lacus Prespae
- Parvus Lacus Prespae
Flumina
[recensere | fontem recensere]Politia
[recensere | fontem recensere]Ex anno 1990, Albania est democratia parlamentaria. Civitatis dux est praeses rei publicae, quinquennio per suffragium indirectum per Contione (Kuvendi) electus. Praeses rei publicae primum administrum et gubernationem (septendecim administros et novem secretarios Civitatis) nominat, et eos probationi Contionis submittit.
Principales politicae partes in Albania sunt:
- Factio Socialisticae Albaniae (Partia Socialiste e Shqipërisë, PSSH), anno 1991 constitutae et Internationalis Socialistici membrum. A praesenti primo administro Fatos Nano ductae, nationem de anno 1997 gubernat. Anni 2001 comitiis, 41,5% suffragiorum (52.8% anno 1997) accepit et 73 parlamentarios in Contione possidet.
- Factio Democraticae Albaniae (Partia Demokratike e Shqipërisë, PDSH), conservativi generis. Praecipuae partes oppositionis de anno 1997. Anno 2001, cum 36,8% suffragiorum 46 parlamentarios congregavit (35 anno 1997).
- Factio Democraticae (Partia Demokrate), 5,1% suffragiorum et 6 parlamentarios.
- Factio Socialdemocraticae (Partia Social-Demokrate, PSD), cum PSSH Fatos Nano sociatae. Anno 2001 3.6% suffragiorum et 4 parlamentarios adeptae sunt.
Kuvendi i Shqipërisë (Contio Albaniae), Communistis regentibus, Kuvendi Popullor (Contio Populi) nota, parlamentum unicamerale est cum officio in politia intestina et extera et mutandae constitutionis. Maxima pars Contionis (Kuvendi) quoque quarto anno renovatur et a 100 parlamentariis maiore parte absoluta electis componitur quibus alii 40 partibus pro modo electi adduntur.
Praefecturae et districtus
[recensere | fontem recensere]Albania in duodecim praefecturas (Albanice publice qark/qarku, sed crebro prefekturë/prefektura) dividitur. (Inter exclusionis signa Albanice).
Praefectura | Caput | |
---|---|---|
1 | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) |
2 | Deborus (Dibër) | Episcopia (Peshkopi) |
3 | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium |
4 | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum |
5 | Fier | Fier |
6 | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum |
7 | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) |
8 | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) |
9 | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) |
10 | Scodra (Shkodër) | Scutarum (Shkodër) |
11 | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) |
12 | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) |
Aeque unaquaeque praefectura in districta (Albanice: rrethe) dividitur. Hic hae districta sunt (inter exclusionis signa Albanice):
Districtus | Caput Districti | Praefectura | |
---|---|---|---|
1 | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) | Antipatrea (Berat) |
2 | Bulquiza (Bulqizë) | Bulquiza (Bulqizë) | Deborus (Dibër) |
3 | Delvina (Delvinë) | Delvina (Delvinë) | Aulon (Vlorë) |
4 | Deabolis (Devolli) | Bilistium (Bilisht) | Coryza (Korçë) |
5 | Deborus (Dibër) | Episcopia (Peshkopi) | Deborus (Dibër) |
6 | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium (Durrës) | Dyrrhachium (Durrës) |
7 | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum (Elbasan) | Neocastrum (Elbasan) |
8 | Fier (Fier) | Fier (Fier) | Fier (Fier) |
9 | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum (Gjirokastër) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
10 | Grampsium (Gramsh) | Grampsium (Gramsh) | Neocastrum (Elbasan) |
11 | Hasium (Has) | Cruma (Krumë) | Cucesium (Kukës) |
12 | Cavaja (Kavajë) | Cavaja (Kavajë) | Tyrana (Tiranë) |
13 | Colonia (Kolonjë) | Erseca (Ersekë) | Coryza (Korçë) |
14 | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) | Coryza (Korçë) |
15 | Croia (Krujë) | Croia (Krujë) | Dyrrhachium (Durrës) |
16 | Cusova (Kuçovë) | Cusova (Kuçovë) | Antipatrea (Berat) |
17 | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) | Cucesium (Kukës) |
18 | Curbinum (Kurbin) | Lasium (Laç) | Lissus (Lezhë) |
19 | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) | Lissus (Lezhë) |
20 | Librazdium (Librazhd) | Librazdium (Librazhd) | Neocastrum (Elbasan) |
21 | Lusnia (Lushnjë) | Lusnia (Lushnjë) | Fier (Fier) |
22 | Malesia (Malësi e Madhe) | Coplicum (Koplik) | Scodra (Shkodër) |
23 | Mallacastrum (Mallakastër) | Bylis (Ballsh) | Fier (Fier) |
24 | Matum (Mat) | Burrelium (Burrel) | Deborus (Dibër) |
25 | Mirdita (Mirditë) | Resenum (Rrëshen) | Lissus (Lezhë) |
26 | Pecinium (Peqin) | Pecinium (Peqin) | Neocastrum (Elbasan) |
27 | Premeta (Përmet) | Premeta (Përmet) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
28 | Pogradezium (Pogradec) | Pogradezium (Pogradec) | Coryza (Korçë) |
29 | Puca (Pukë) | Puca (olim Epicaria[3]) (Pukë) | Scodra (Shkodër) |
30 | Onchesmus (Sarandë) | Onchesmus (Sarandë) | Aulon (Vlorë) |
31 | Scodra (Shkodër) | Scutarum (Shkodër) | Scodra (Shkodër) |
32 | Scraparum (Skrapar) | Sorovoda (Çorovodë) | Antipatrea (Berat) |
33 | Tepelena (Tepelenë) | Tepelena (Tepelenë) | Argyrocastrum (Gjirokastër) |
34 | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) | Tyrana (Tiranë) |
35 | Valebona (Tropojë) | Baerampzurium (Bajram Curri) | Cucesium (Kukës) |
36 | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) | Aulon (Vlorë) |
Oeconomia
[recensere | fontem recensere]Ruto communismo anno 1990, Albania oeconomica programata in apertiorem oeconomiam mercatus eiecit. Democratice electa gubernatio Aprili mense anni 1992 munus assumens ambitiosum oeconomicum correctorium programma ad oeconomicum detrimentum retinendum et ad nationem in via oeconomiae mercatus accomodandam eiecit. Praecipua elementa pretiorum et permutatorii systematis liberalizationem, fiscalem solidationem, monetariam continentiam et firmum redituum actum incluserunt. Quae cum structuralium emendationum fasce completa sunt, privatizatione, domorum effectoriarum pecuniariique campi emendatione et oeconomiae mercatus et privati campi activitati compagis creatione inclusis. Pleraque pretia liberalizata sunt et nunc regionis typicis planis appropinquant. Pleraque agricultura, publicae aedes, et parva industria, una cum transvectione, diaconiis et parvis et mediis domis effectoriis privatizatae sunt. Severe contracta oeconomia per annum 1989, oeconomia gradatim assurrexit, denique superandis anni 1989 planis decennio 1990 exeunte. De illo tempore pretia etiam ascenderunt, nihilominus, oeconomica penuria plerisque incolarum continuavit. Anno 1995, Albania magnas publicas domus effectorias privatizare coepit. De anno 2000, Albania rapidiorem oeconiae expansionem experta est.
Obsignatam Consensionem Stabilitionis et Consociationis Iunio Iulioque anno 2006 secuti, Unionis Europaeae administri Albaniam hortati sunt ut emendationem efficeret, cogitationibus dirigendis ad libertatem preli, proprietatis jus, institutorum constructionem, ethnicorum allophylorum respectum et municipalibus comitiis internationalium normarum observantiam. Albania ingentem recuperationem fecit, construenda moderna et diversificata oeconomia. Recentes administrationes meliorem nationis infrastructuram fecerunt et aemulationes mercatorias in maritimis portibus, ferriviis, telecommunicationibus, electridis generatione, gasii naturalis distributione et aeriportibus. Periegesis in Albaniam ponderis industria et rapidissime crescit. Notissimae periegeticae antiqui Apolloniae, Buthroti, et Croiae loci attractiones sunt. Albanum litus se periegeticis magis magisque populare propter relative intactam naturam et oras maritimas facit.
Demographia Albaniae
[recensere | fontem recensere]Hic commentarium de demographia Albaniae agitur. Plerumque rationarium e Libri factorum mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice CIA World Factbook) editione extrahitur quia solemne rationarium prae manu non est.
- Structura aetatis[4]
- 0-14 annos nati: 17.6% (viri 284,636/feminae 256,474)
- 15-64 annos nati: 69.4% (viri 1 047 450/feminae 1 085 408)
- 65 annos nati et seniores: 13% (viri 186 335/feminae 214 276) (anno 2020)
- Media aetatis
- Toti incolae: 34.3 annos
- Viri: 32.9 annos.
- Feminae: 35.7 annos (anno 2020)
- Index incolarii incrementi
0.22% (anno 2022)
- Natalium index
12.96 ortus pro mille incolarum (anno 2022)
- Obituum index
7.31 obitus pro mille incolarum (anno 2022)
- Totius migrationis index
Circiter 2 milia Albanorum emigratorum sunt.
- Sexualis proportio
- Ortu: 1.07 viri pro femina
- Juniores quam 15 annos: 1.1 viri pro femina
- 15-24 annos: 1.11 viri pro femina
- 25-54 annos: 0.92 viri pro femina
- 55-64 annos: 0.92 viri pro femina
- 65 annos et seniore: 0.66 viri pro femina
- Toti incolae: 0.97 viri pro femina (anno 2022)
- Index mortalitatis infantium
- Toti incolae: 10.82 obitus pro mille vivorum natorum
- Male: 11.85 obitus pro mille vivorum natorum
- Female: 9.71 obitus pro mille vivorum natorum (anno 2022)
- Exspectatio vitae ortu
- Toti incolae: 79.47 annos
- Viri: 76.8 annos
- Feminae: 82.33 annos (anno 2022)
- Index fertilitatis
- 1.54 pueri nati pro femina (anno 2022)
- Nationalitas
- Substantivum: Albanus, -i (masc.), Albana, -ae (fem.)
- Adjectivum: Albanus, -a, -um sive Albanicus, -a, -um
- Ethnici globi
- Anni 2001 census aestimatio:
- Toti: 3.069.275
- Albani: 3.026.383 = 98.6%
- Graeci: 3,5.829 = 1.2%
- Macedones: 4.148 = 0.1%
- Aromani: 992
- Montinigrenses: 678
- Alii: 1.245
Secundum Societatem Farsarotul, Aromani nationis Meridiem incolunt; secundum Universitatem Graecensem, Serbii Montinigrenses Septemtrionem incolunt.
- Religio
- Musulmani: 38,8% (quorum plerique Sunnitae)[5][6][7][8][9]
- Orthodoxi Albani: 23%
- Catholici Romani: 13,5%
Centesimae partes aestimantur; prae manu praesens rationarium de religiosa affiliatione; omnes meschitae et ecclesiae anno 1967 clausae sunt et religiosae observantiae interdictae; mense Novembri anni 1990 Albania privatam religiosam praxin sinere coepit.
- Linguae
Lingua Albanica (solemnis-generatim {?} dialecto Toscica fundata sed cum Gegico lexico locupletata).
- Alphabetizatio
- Definitio: sex annos nati et seniores legendo scribendoque capaces
- Toti incolae: 98.1%
- Viri: 98.5%
- Feminae: 97.8% (2018)
Vexilla Albaniae
[recensere | fontem recensere]-
Civile vexillum.
-
Navale vexillum.
-
Civile vexillum regiminis communistici.
-
Vexillum communisticum.
-
Vexillum sub occupatione Italica.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Antonio Sciarretta's Toponymy - Ancient Toponymy: Illyricum URL www.asciatopo.altervista.org
- ↑ Antonio Sciarretta's Toponymy - Ancient Toponymy: Illyricum URL www.asciatopo.altervista.org
- ↑ Antonio Sciarretta's Toponymy - Ancient Toponymy: Illyricum URL www.asciatopo.altervista.org
- ↑ Albania. The World Factbook
- ↑ https://web.archive.org/web/20130530212303/http://religiousfreedom.lib.virginia.edu/nationprofiles/Albania/rbodies.html
- ↑ https://web.archive.org/web/20100706013511/http://www.consolatoalbanesemilano.org/lalbania_oggi.html
- ↑ http://www.religiousintelligence.co.uk/country/CountryID=103[nexus deficit]
- ↑ https://web.archive.org/web/20091114073222/http://www.reference.com/browse/nonreligious
- ↑ https://web.archive.org/web/20090822041707/http://www.adherents.com/largecom/com_atheist.html
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- R. Elsie, Early Albania, a Reader of Historical Texts, 11th-17th Centuries. Wiesbaden, 2003
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Albaniam spectant. |
Lege Ἰλλυρία ("Albania") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Situs geographici et historici: Locus: 41°0′0″N 20°0′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Civitates |
Albania · Andorra · Armenia · Atropatene · Austria · Belgica · Bosnia et Herzegovina · Britanniarum regnum · Bulgaria · Cechia · Civitas Vaticana · Croatia · Cyprus · Dania · Estonia · Finnia · Francia · Georgia · Germania · Graecia · Helvetia · Hibernia · Hispania · Hungaria · Islandia · Italia · Lettonia · Lichtenstenum · Lituania · Luxemburgum · Macedonia Septentrionalis · Melita · Moldavia · Monoecus · Mons Niger · Nederlandia · Norvegia · Polonia · Portugallia · Romania · Russia · Ruthenia Alba · Serbia · Sanctus Marinus · Slovacia · Slovenia · Suecia · Turcia · Ucraina |
---|---|
Civitates statu dubio |
Abascia · Carabachia Superior · Cyprus septentrionalis · Donetskensis · Kosovia · Luganskensis · Ossetia Meridionalis · Transnistria |
Territoria obnoxia et statu dubio |
Acroterium et Decelea · Caesarea insula · Crimaea · Faeroae · Gibraltaria · Lisia · Riduna · Monapia · Sargia |
Ismail Qemali • Fejzi Alizoti • Gulielmus princeps • Essad Pasha Toptani • vacat 1916–1918 • Turhan Përmeti • Sulejman Delvina • Fan S. Noli • Zogu rex • vacat 1939–1943 • Midhat Frashëri • Mehdi Frashëri • Omer Nishani • Haxhi Lleshi • Ramiz Alia • Kastriot Islami • Petrus Arbnori • Sali Berisha • Skënder Gjinushi • Rexhep Meidani • Alfred Moisiu • Bamir Topi • Bujar Nishani • Ilir Meta • Bajram Begaj Capsae cognatae: Primi ministri Albaniae | |
Ismail Qemali • Fejzi Alizoti • Turhan Përmeti • Essad Pasha Toptani • vacat • Turhan Përmeti • Sulejman Delvina • Iliaz Vrioni • Pandeli Evangjeli • Qazim Koculi • Hasan Prishtina • Idhomene Kosturi • Xhafer Bej Ypi • Ahmet Zogu • Shefqet Vërlaci • Iliaz Vrioni • Fan S. Noli • Iliaz Vrioni • Ahmet Zogu • Kostaq Kota • Pandeli Evangjeli • Mehdi Frashëri • Kostaq Kota • Shefqet Vërlaci • Mustafa Merlika-Kruja • Eqrem Libohova • Maliq Bushati • Eqrem Libohova • Mehdi Frashëri • Rexhep Mitrovica • Fiqri Dine • Ibrahim Biçakçiu • Enver Hoxha • Mehmet Shehu • Adil Çarçani • Fatos Nano • Ylli Bufi • Vilson Ahmeti • Alexander Meksi • Bashkim Fino • Fatos Nano • Pandeli Majko • Ilir Meta • Pandeli Majko • Fatos Nano • Sali Berisha • Edi Rama Capsae cognatae: Principes Albaniae • Ministri rerum externarum Albanici | |
Ilir Bocka 1991 • Alfred Serreqi 1992 • Tritan Shehu 1996 • Arjan Starova 1997 • Paschalis Milo 1997 • Arta Dade 2001 • Ilir Meta 2002 • Luan Hajdaraga 2003 • Kastriot Islami 2003 • Besnik Mustafaj 2005 • Lulzim Basha 2007 • Ilir Meta 2009 • Edmundus Haxhinasto 2010 • Edmundus Panariti 2012 • Aldo Bumçi 2013 • Ditmir Bushati 2013 • Gent Cakaj 2020 • Olta Xhaçka 2021 • Igli Hasani 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Albaniae | |
Arben Ahmetaj • Ilir Beqja • Ditmir Bushati • Shkëlqim Cani (2013–2016) • Ilirjan Celibashi • Bledi Çuçi • Dritan Demiraj (2017) • Helga Vukaj (2017) • Milva Ekonomi (2016–) • Eglantina Gjermeni • Damianus Gjiknuri • Klajda Gjosha • Milena Harito • Edmundus Haxhinasto • Mimi Kodheli • Eleutherius Koka • Mirela Kumbaro • Nasip Naço • Lindita Nikolla • Edmundus Panariti • Niko Peleshi • Edi Rama • Saimir Tahiri • Erjon Veliaj • Olta Xhaçka (2017–) • Fatmir Xhafaj (2017–) Capsae cognatae: Consilium Berisha 2005–2013 | |
Antipatrea · Argyrocastrum · Aulon · Coryza · Cucesium · Deborus · Dyrrhachium · Neocastrum · Fier · Lissus · Scodra · Tyrana | |