Abbatia Murbacensis
Abbatia Murbacensis[1] (france: Abbaye de Murbach, germane: Fürstabtei Murbach) fuit potens abbatia benedictinorum anno 727 a sancto Pirmino rogante comite Eberhardo Egishemiano condita. Primum nomen ei fuit Vivarius Peregrinorum. Extrema valle Vosegiana sub Grand Ballon cacumine aedificata est prope parvum rivum eiusdem nominis qui per clivum defluit atque in rivum Lauch influit. Pars abbatialis ecclesiae quae superest (transeptum, chorus et turres) ad duodecimum saeculum referenda est atque ut eximium opus Romanicae architecturae in Alsatia laudatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Circa 725 Eberhardus ducis Alsatiae frater monasterium in finibus suis condere constituit atque sanctum Pirminum ad hoc efficiendum arcessit qui peregrinos monachos ibi collocavit. Eberhardi conditoris statua iacens tertio decimo saeculo sculpta et super sepuchrum posita in choro ecclesiae videtur. Statim nova abbatia immunitatibus[2] donisque plurimis honorata est et dives facta agros possidebat non tantum in Alsatia sed etiam in Helvetia (monasterium Lucernense ei subiunctum est) et Badenia et Suebia. Abbates e nobilibus familiis atque saepe inter episcopos eligebantur. Anno 792 ipse Carolus Magnus sibi titulum adsumpsit (pastor Murbacensis). Anno 780 Alcuinus huc venit ad scholam visendam. Scriptorium quoque florebat et circa 850 abbas Iscar bibliothecae catalogum conscripsit qui trecentos libros manuscriptos comprehendebat[3]. At anno 926 Hungari abbatiam diripuerunt et septem monachi qui in montem fugerant occisi sunt et eorum sarcophagus intra chorum adhuc conspicuus est.
Abbatia restituta est et circa 962 imperator Otto I eius privilegia confirmat bonaque pristina ut redderentur curat. Duodecimo saeculo aedificatur nova ecclesia quam hodieque partim videmus. Anno 1228 abbas Hugo de Rothenburgo imperatorem Fridericum II in Terram Sanctam comitatur atque primus titulum principis imperii accipitː successores eius principes abbates erunt. Inter 1260 et 1280 abbas Bertholdus oppida Guebwiller, Sanctum Amarinum, Wattwiller moenibus circumdat et plura castella locis idoneis aedificat ad principatum defendendum. Circa idem tempus ob angustias pecuniarias possessiones in Helvetia vendit.
Inundatio anno 1378 et incendium anno 1382 ecclesiam abbatialem et claustrum vexaverunt. Quinto decimo saeculo prioratus Lucernensis et capitulum Sancti Amarini ab abbatia principali secesseruntː medio aevo exeunte praecipua dominia abbatum in duabus vallibus sita erantː Vallis Florigera vel Florida (Francogallice Florival, Germanice Blumental) et vallis Sancti Amarini. A septentrione contermini erant cum Mundat Superiore, hoc est possessionibus episcoporum Argentoratensium in illa regione circa Rubeacum sitis.
Simul primi humanistae manuscripta rara et inedita quaerentes ad bibliothecam explorandam Murbacum venerunt. Anno 1417 Poggius Bracciolinus ibi exemplar poematis Lucretii de Rerum natura invenisse creditur iam in catalogo noni saeculi memoratum cuius apographum in Italiam reportavit[4]. Certe Beatus Rhenanus editionem principem historici Vellei Paterculi elaboravit ex manuscripto ibi reperto. Libros ecclesiasticos quoque magni pretii continebat et Annales Murbacenses[5] in quibus monachi eventus notabiles litteris mandaverant.
Sexto decimo saeculo ineunte abbates principes religionem reformatam e finibus suis reppulerunt et rusticanorum seditiones oppresserunt. Anno 1544 imperator Carolus Quintus ius cudendae monetae eis contulit; die 12 Martii 1554 unio perpetua abbatiarum Murbacensis et Luderensis nuncupatur.
Ab anno 1587 abbatia abbatibus commendaticiis traditur a monachis non electis. Bello triginta annorum magna damna accepit et quindecim annos (1625-1640) deserta est dum monachi Luthram sese recipiunt. Postea Alsatia in dicionem regum Franciae venit nec abbatia pristinum decus reciperare potuit. Ius cudendae monetae amisit. Anno 1726 navem ecclesiae demoliti sunt novam stylo baroco aedificaturos sperantes sed pecunia defuit et ecclesia ita truncata ut eam hodie videmus mansit. Anno 1759 papa Clemens XIII abbatiam saeculo reddit et canonicorum nobilium capitulum monachis succedit qui in urbe Guebwiller considunt. Ita silvarum et ruris eos pigebatǃ Murbaci ecclesiae abbatialis reliquiae ad parochialem cultum adhibitae sunt. Anno 1789 res novae capitulum vastaverunt et ultimus princeps abbas in exsilium fugit. Abbatia vixerat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Fons nominis Latini in archivio Basilensis epicopatus.
- ↑ A rege Theuderico IV et ab episcopo Argentoratensi.
- ↑ Wolfgang Milde, Der Bibliothekskatalog des Klosters Murbach aus dem 9. Jahrhundert, Heidelbergae, C. Winter Universitätsverlag, 1968.
- ↑ Julie Giovacchini, «La folle aventure du poème de Lucrèce », L'information philologique, 2016. Frank La Brasca, «« Ce moment unique où l’homme seul a été … » : la renaissance de Lucrèce au Quattrocento », Revue trans-européenne de philosophie et arts, no 6, 2021, p. 59-75
- ↑ Philippe André Grandidier, Annales Murbacences. Nouvelle édition suivie d'une partie inédite publiée par A.M.P. Ingold, Paris, Alphonse Picard & fils, 1900.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Georges Bischoff, Recherches sur la puissance temporelle de l'Abbaye de Murbach 1229-1525, Strasbourg, Librairie Istra, 1975
- François Deshoulières, « Murbach », in Congrès archéologique de France. 83e session. , Lutetiae, Société française d'archéologie, 1922
- Étienne Fels, « L'église abbatiale de Murbach», Archives alsaciennes d'histoire de l'art, 1929ː 21-38
- Andreas Gatrio, Die Abtei Murbach In Elsass, Argentorati, 1895
- Xavier Mossmann, Murbach et Guebwiller: Histoire d'une abbaye et d'une commune rurale d'Alsace, Guebwiller, 1866
- Jean-Marie Schmitt, «Antoine-Richard Brunck (1671-1753), chancelier de la Principauté de Murbach, de la politique à la finance dans l'Alsace du xviiie siècle », Annuaire de la Société d'histoire des régions de Thann-Guebwiller, 1977ː 7-20
- Robert Will et Hans Haug, « Murbach », in Alsace romane, Éditions Zodiaque, 1982, tertia editioː p. 119-140, tabulae 38-50.