A
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: A..
A ([ɑː] subs. indecl.) est prima littera abecedarii sive alphabeti Latini.
Abbreviationes
[recensere | fontem recensere]- A (raro scriptum) = 500 (D, quingenti).
- A {abbrev.} = Aulus, Augustus, absolvo, antiquo, annus.
- Æ (raro scriptum) = 2000 (MM, duo milia).
- a = littera salutaris Romanorum antiquorum. Iudices Romani duas tabulas habebant, unam litteram a (pro absolvo) monstrantem, aliam litteram c (pro condemno). Si reum innocentem esse putabant, tabulam absolutionis sustulerunt. Denique summa tabularum sublatarum de absolutione aut condemnatione constituit.
- A (phonetica)
Historia
[recensere | fontem recensere]Hieroglyphicum Aegyptiarum bovis caput |
Bovis caput protosemiticus |
aleph Phoeniceum |
alpha Graecum |
A Etruscum |
A Romanum |
A littera a figura capitis bovis orta est, in systemate hieroglyphico Aegyptio.
Circa 1600 a.C.n. Phoenices speciem linearem dederunt litterae quae omnibus formis secutis est, litteram probabiliter alph (hoc est "bovem") nominantes. Formam et nomen eius mutuati sunt Graece ut esset Α alpha. Graeci quando hanc litteram receperunt non audiverunt illam mutam glottalem initialem quam littera re vera repraesentat. Propterea, Graeci phonema /a/ huic litterae, non (quod antea ei fuit) /ʔ/ dederunt.
Ab Etruscis littera mutuata est, quam in Italiam tulerunt, et a forma Etrusca haec littera abecedarium Latinum iniit.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Michael Everson, The Alphabets of Europe
Vide A in Victionario. |