52 a.C.n.
Appearance
Annus 52 a.C.n. e serie paginarum brevium de annis.
Millennia: | millennium 2 a.C.n. · millennium 1 a.C.n. · millennium 1 |
---|---|
Saecula: | saeculum 2 a.C.n. · saeculum 1 a.C.n. · saeculum 1 |
Anni: | (61 a.C.n.) · 60 a.C.n. · 59 a.C.n. · 58 a.C.n. · 57 a.C.n. · 56 a.C.n. · 55 a.C.n. · 54 a.C.n. · 53 a.C.n. · 52 a.C.n. · 51 a.C.n. · (50 a.C.n.) |
Eventa
[recensere | fontem recensere]- Mense ianuario nec praetores nec consules erant : nam comitia ob perpetuas seditiones ac rixas haberi non potuerant. Praeterea die 18 ianuarii Publius Clodius Pulcher, popularis factionis dux, Aricia Romam rediens in via apud Bovillas a gladiatoribus Titi Annii Milonis trucidatus est (Milo optimatium factionis fautor erat sed isdem artibus atque Clodius utebatur id est caedibus atque rixis ; praeterea consulatum eo anno petebat et Clodius eum consulem fieri nolebat). Nuntio necis Romam allato tumultus maximus fuit : corpus Clodi in Curia a plebe, quae ei favebat, crematum est ac Curia tota (ubi senatus haberi solebat) exarsit.
- Tum Pompeius, quamquam iam proconsul Hispaniarum, consul sine collega auctore senatu factus est cum summo imperio : ex senatusconsulto enim ultimo dicto paene idem ei licebat atque si dictator fuisset. Nam "videre ne quid Respublica detrimenti caperet" debebat necnon novarum legionum dilectum habere, ita ut tranquillitatem Urbi praestare posset. Leges iudiciarias primo tulit quibus damnatis de vi vel de ambitu graviores poenas statuebat et iudiciorum moram minuebat ita ut rei ad defensionem parandam (vel potius iudices corrumpendos) minus temporis haberent. Quae leges ad Milonem aperte pertinebant.
- Postea legem de provinciis et imperio magistratuum tulit quae iubebat quinque tantum post annos quam consulatum gessissent provinciam pro consule viros consulares administrare posse ("lex Pompeia de provinciis ordinandis"). Ita prohibere cupiebat ne magistratus, continuato sine intermissione imperio, actorum suorum rationem numquam redderent (quod Caesar fecerat). Diffidentia enim inter Caesarem et Pompeium orta erat.
- Mense Aprili, quamquam a Cicerone defensus, Milo de vi secundum novas leges damnatus est atque in exsilium Massiliam profectus est. Armis quidem Pompeianorum militum et minis Clodianarum manuum territus non ita claram orationem atque solebat Cicero habuit, sed eam postea rescripsit et oratio Pro Milone inscripta, ut una ex optimis orationibus litterarum Latinarum, hodieque legitur.
- Medio anno Pompeius sibi Quintum Caecilium Metellum Scipionem, socerum suum, collegam in consulatu assumpsit : ita Respublica ad tempus specie restituta est.
In Gallia.
- Galli a clade Romanorum in Parthia necnon a seditionibus urbanis animum ceperunt. Itaque, postquam initio anni mercatores Romanos Cenabi trucidavere, fere omnes civitates Celticae Galliae sub Vercingetorige duce coniuraverunt. Post rem male gestam apud Gergoviam, cum Caesar, spe omni paene iam deposita, ad Provinciam Romanam sese reciperet,Vercingetorix, equestri proelio temere commisso victus, in oppidum Alesiam inclusus est, unde munitionibus plurimis circumvallatus exire non iam potuit. Fame denique coactus deditionem fecit. Ex eo tempore Gallia Celtica in dicione Romanorum remansit.
Nati
[recensere | fontem recensere]Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove, vide etiam unam fere paginam in categoria Categoria:Nati 52 a.C.n.)
Mortui
[recensere | fontem recensere]- 18 ianuarii : Publius Clodius Pulcher, inimicus Ciceronis, vir seditiosus ac reipublicae perniciosus.