Words
Words, plenius William Whitaker's Words (Latine: Verba Gulielmi Whitaker), est programma computatrale quod flexionem vel coniugationem verbi Latini notat, et radicem verbi in Linguam Anglicam convertit. Etiam inscribitur verbum Anglicum, et translatio Latina accipitur.
Libet programma, in Ada scriptum, extraheas vel eo in interreti utaris.
Huius programmatis fama late fertur causa facilitatis usu, magni numeri verbi quae insunt, et definitionum subtiliorum. Nihilominus, cum programma Words omnes regulas verborum componendorum adhibeat, definitiones usori comprobandae sunt. Propterea non certum est verba quae Words praebeat in corpus literarum Latinarum umquam inveniri posse.
De iactu
[recensere | fontem recensere]Verba Gulielmi ipsius:
- The dictionary is about 17000 entries, as would be counted in an ordinary dictionary. This expands to more than twice that number of individual stems . . . , and may generate many hundreds of thousands of "words" that one can construct over all the declensions and conjugations.[1]
Latine: Hoc dictionarium fere 17000 verba, quae aliquo in dictionario assueto poni solent, continet. Si radices numerantur, plus quam bis hoc numerum oriuntur atque hoc programma fortasse prodet multa millia "verba" quae grammatice fingi possunt.
Confer Oxford Latin Dictionary, verborum Latinorum in litteris ante annum 200 repertorum lexicon: hoc 34 000 verba tenet, nominibus propriis fere omnibus exclusis.[1]
Ratio programmatis
[recensere | fontem recensere]Verbum verum
[recensere | fontem recensere]Exempli gratia, data verbi Latini forma amabantur, Words hanc rationem agit ut translationem rectam reddeat:
amabantur = am + a + ba + nt + ur, ubi:
- am = amo, amare, amavi, amatus
- a = vocalis quae modum indicativum notat
- ba = tempus imperfectum notat
- nt = numerum pluralem et tertiam personam notat
- ur = vocem passivam notat
Ita amabantur est forma passiva, tertiae personae, pluralis, imperfecta, indicativa verbi amare.
Lector
[recensere | fontem recensere]Lector, alium programma computrale, quod legenti Latinam usui possit esse. Lector Words adhibet ut Latinam in Anglicam convertat.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Words in interreti
- Words notae et extractio
- Lector
- PalmWords
- https://web.archive.org/web/20100701103309/http://www.math.ohio-state.edu/~econrad/lang/latin.html
- https://web.archive.org/web/20080516054139/http://www.extension.harvard.edu/2006-07/news/chalice.jsp
- https://web.archive.org/web/20100107053954/http://www2.bsz-bw.de/cms/recherche/links/fabio/fabioWRTB.html
- http://www.quicklatin.com/
- Legible Latin: pro Mac OS X, Windows, Linux.
- A Digital Latin Dictionary: pro Kindle.