Jump to content

Ioannes Martinov

E Vicipaedia
Redactio 11:42, 11 Augusti 2024 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (~)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Wikidata Ioannes Martinov
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 7 Octobris 1821; Casanum
Obitus: 26 Aprilis 1894; Canua
Patria: Imperium Russicum
Vide etiam paginam discretivam: Martynov.

Ioannes Michaelis f. Martinov (Russice Мартынов, i.e. Martynov; Francogallice Jean Martinov, Martinof, Casani die 7 Octobris 1821 natus; Canois die 26 Aprilis 1894 mortuus) fuit Iesuita Russicus et historicus.

In Universitate Petropolitana eruditus, Xaverio de Ravignan(fr) e Societate Iesu in amicitiam venit. Anno 1845, novitius Societatis Iesu annoque 1851 sacerdos Catholicus factus est. Anno 1854, Martinov et Ioannes Gagarin(ru) et alii Iesuitae Russici a gubernatione Russica damnati sunt, qua de causa in patriam reverti nequibat. Lutetiae habitabat, et multa opera Latine et Francogallice imprimis de antiquitatibus Slavonicis composuit.

Opera Latina

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]