Jump to content

Vicipaedia Latina

E Vicipaedia
Redactio 10:40, 4 Iulii 2024 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (Rem vicificabamus.)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva).
Signum omnium linguarum Vicipaediarum textu Latino ornatum.

Vicipaedia Latina, vel Vicipaedia tantum, est editio Vicipaediae Latine scripta, et quidem pars societatis Vicimediae. Anno 2013 mense Decembri numerum 100 000 paginarum superavit. Hodie 139 656 commentationes et fere 154 utentes strenuos habet.[1] Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum legem a collegio linguis permittendis (Anglice Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, nullae novae Vicipaediae constitui iam concedentur, nisi talibus exaratae erint linguis, quibus satis magnus locutorum numerus sit. Qua de causa Vicipaediam Graeca antiqua, altera lingua classica, scribendam recusaverunt, at tamen incubationi dederunt. Haec quidem Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.

Antiquissima encyclopaedia Latine scripta: Plinii Naturalis historia (editio anno 1669 edita).

Quid sibi velit Vicipaedia Latina

[recensere | fontem recensere]
Signum Vicipaediae Latinae a fine mensis Decembris 2013 usque ad finem mensis Iulii 2014 adhibitum, in quo angelos pusillos pittacium "100 000 paginarum" tenentes videmus.

Vicipaedia est opus commune, quo encyclopaedia libera interretialis creetur. Non solum neque imprimis de rebus antiquis agit, verum de cunctis rebus encyclopaedicis. A ceteris generis vici operibus eo tantum differt, quod lingua Latina utitur in commentationibus conscribendis.

Multi sunt qui, cum primum Vicipaediae limina intrant, magnopere mirentur tantas commentationes nostris diebus esse factas lingua, qua nemo iam (aut nondum) utitur patrio sermone, qua perpauci scientiae disciplinas doctrinamque suam exponere solent, qua ne Romana quidem Ecclesia in Dei operibus pronuntiandis satis strenue utitur.

Hofmanni Lexicon Universale, encyclopaedia Latina usque adhuc maxima, anno 1698 edita.

Variae autem sunt causae quibus adducti tot homines tempus atque studia Vicipaediae largiuntur augendae:

  • ut colant antiquitatis mediique aevi hereditatem sublimem, quae certe peribit nisi perrexerint homines Latinam linguam nec non opera illa lingua exarata discere atque tradere posteris.
  • ut opes ferant eis, qui in scholis et universitatibus mundi Latinae linguae discendae aut docendae student.
  • ut suam exerceant facultatem Latine scribendi et legendi.
  • ut delectentur Latinitatis Ciceronianae admiratione atque aemulatione.
  • quod hoc in studio occupatis placet res hodiernas vocibus antiquis explicare, quo efficitur, ut, cum novo quodam et inusitato more de his rebus ipsis et cogitare et loqui oportuerit, aliter et interdum melius intellegi videantur.
  • ut exstet vocabularium, quod omnibus facile sit inventu per interrete, cuius ope sciatur quo modo res hodiernae, quas quidem veteres ignoraverunt, et nomina propria Latine redduntur. Saepius autem accidit ut consensus de vocibus idoneis non nisi longas post disputationes inveniatur, quarum Vicipaediae memoria semper recordabitur.
  • ut offerant notitias de rebus antiquis, quae locis veteribus laudatis rebusque ipso verbo originali designatis nonnunquam clarius illuminantur quam dissertationibus linguis popularibus conscriptis.
  • quod nostris temporibus, ubi omnium rerum sententiae et rationes poscuntur, ne quid nisi summa efficacitate geratur omnibus παρέργοις abiectis, valde placet opus suscipere, quod sensu statim perspicuo caret.

De conventiculo vicipaedianorum

[recensere | fontem recensere]

4 Septembris 2010 habitum est Romae primum conventiculum Vicipaediae Latinae et vicipaediani quattuor ei interfuerunt.

De rebus gestis

[recensere | fontem recensere]
Vide etiam: Historia Vicipaediae Latinae

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam Latinam spectant.