Jump to content

Thetis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Redactio 21:42, 20 Februarii 2024 a conlatore Marcus Terentius Bibliophilus (disputatio | conlationes) facta (Fontes)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Vide etiam paginam discretivam: Thetis (discretiva).
Peleus Thetidem amplexam tenet, dum dea formam variorum animalium sibi assumit, ut eum terreat. Vas Atticum figuris rubentibus hodie in Museo Lupariensi servatum. Circa 460 a.C.n..

Thetis (Graece Θέτις) in mythologia Graeca est dea minor, Nereis Nereo et Doride nata.[1] Peleus eam in matrimonium duxit, a quo filium Achillem peperit. Pars immortalium maxima nuptias Pelei Thetisque celebrabant[2], cum dea Discordia malum aureum 'pulcherrimae' inscriptum inicit. Hoc malum postquam in monte Ida pastor Paris pretium formositatis Veneri dedit causa Belli Troiani fuit.

Ut Achillis mater Thetis persona maior Iliadis erat. Quia fato decretum erat filium eius patre multo maiorem fore, dii immortales sibi prophetiam veriti Thetidem mortali nubere invitam coegerunt. Ita fortissimum quidem omnium heroum Belli Troiani peperit, sed mortalem filium[3]. Ex fatis Achillem sive longam et ingloriam sive brevem et gloriosam vitam agere oportebat. Frustra filium in Stygem immersit Thetis[4], immunis a vulneribus ut fieret. Talo enim adhuc vulnerari poterat quia hac parte corporis mater eum retinuit nec aqua Stygia submersa erat. Atque postremo sagitta Paridis in talum infixa periit. Carmine primo Iliadis postquam Agamemnon captiva Briseide tollenda iniuriam Achilli intulit Thetis querelas filii audit et eum solatur. Mox Iovem adit atque ab eo invita Hera impetrat ut Troes Achaeos pellant et vincant donec supplices Achillem rogarent ut proelium redintegraret. Quamvis uxoris iram metueret Zeus precibus Thetidis adnuit quia olim magno beneficio eum obstrinxerat tum cum dei catenis eum onerare voluerunt [5]. Ex hac prece exaudita totum argumentum Iliadis deducitur. Carmine octavo decimo filium Patrocli mortem gementem ex imo mari audivit atque solandi causa ad eum venit. Mox nova arma ab Hephaisto filio facienda curavit quia Hector arma Achillis occiso Patroclo rapuerat[6]. Facile ab artificum deo quae petebat impetravit quia olim Hephaistum foverat, tum cum e caelo praecipitatus est[7]. Ultimo carmine a Iove missa est quae filio Achilli immortalium voluntatem perferretː corpus Hectoris pretio redemptum Priamo patri reddendum esse.

Epitheton Homericus Thetidis erat "argenteis pedibus" (ἀργυρόπεζα)[8].

  1. Hesiodus, Theogonia 240-263; Apollodori bibliotheca 1.2.7
  2. Ilias XXIV.60-63.
  3. Ibid. XVIII.429-441
  4. Quae fabula Homero nondum nota fuisse videtur (Ilias XXI.568-570 et 166-8).
  5. Ilias I.396-406.
  6. Ilias XVIII.35-147, 368-467, 614-7.
  7. Ibid. XVIII.394-409.
  8. Ilias XVIII.127 etc.
Hephaestus arma Achillis Thetidi dat. Cylix Atticus, 490480 a.C.n.. Museum Vetus Berolini.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]