Puteus Margaritae (Vimaria)
Puteus Sanctae Margaritae (Theodisce Margaretenbrunnen) invenitur Vimariano in vico Schöndorf,? rectius in eius vetere parte orientali (Altschöndorf), quae mentionem suam primam anno 1358 habuit. Cuius in memoriam monumentum signis vici ornatum anno 2008 erectum est. Ista autem signa visitatores incolarum quaestus docent, qui pastores agricolae pecuarii fuisse dicuntur.
Aspectus
Nomen ducitur a patrona et sancta Margarita Antiochensi. Cupa usque ad fontes aqua funibus e specu hauritur. Super autem fulcrum tegmentum ligneum positum est, cum pelvis unum metrum alta et orbiculata sit. Haud procul a stagno distat, quod tubis cum puteo coniunctum esse videtur. Via strata nomen Am Teich a stagno habet.
In opusculo de puteis Vimarianis, quod Ioannes Ioachimus Leithner pepigit, historia istius putei paucis verbis tractatur.[1] In puteo tabula affixa est in qua memoria fit de diligentibus societatis Heimatverein Schöndorf sodalibus, mense Iunio anni 2000 operam dantibus. Omnia ad imaginem vici generalem adapta sunt.
Nexus externi
Vicimedia Communia plura habent quae ad Puteum Margaritae spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 51°0′55″N 11°21′18″E |
Notae
- ↑ Hans Joachim Leithner: Von Brunnenstuben, Röhrenfahrten und Wasserleitungen, den historischen und jüngeren Brunnen in Weimar, edidit Leithner ipse (Vimariae, 2018) (=WeimarWissen 1, Der Weimarer Brunnenschatz), p. 34.