Jump to content

Graviton

E Vicipaedia
Redactio 23:35, 15 Decembris 2021 a conlatore UVbot (disputatio | conlationes) facta (automaton: mutans categoriam Particula elementaris→[[:Categoria:Particulae elementares]]; mutationes minores)
{{{nomen}}}
Proprietates generales
Definitio{{{definitio}}}
Compositiominima
Proprietates physicae
Massa0
Onus electricum0
Onus coloris0
Volubilitas{{{volubilitas}}}
Longaevitas media{{{longaevitas}}}

Graviton (-onis, n) est particula minima hypothetica, quae in theoriis quanticis nonnullis gravitatis vim transmittit. Ut gravitatis interactionis proprietatibus graviton optime congruat - una ex quibus exempli gratia est, quia gravitatis vis semper corpora attrahit - huius hypotheticae particulae proprietates esse debent: massa nulla, turbines (anglice: spin) duo aequales et onus electricum nullum (etiam alia onera nulla).

Gravitona exsistere multi credunt, quia ad interactiones alias theoria quantica bene adhibita est, quemadmodum electrodynamicae quanticae exemplum omnibus demonstravit. In hac theoria, melius cognita ab abbreviatio QED, ad vis electromagneticae proprietates explanandas photona sunt particulae minimae, quae vim transmitunt et interactionis computatio semper ex diagrammatorum Feynmanianorum computationibus fieri potest. Omnes particulae onus electricum habentes photona generant, quibus vis electromagnetica transmittitur. Simili modo ad gravitatis vim transmittendam corpora massiva gravitona hypothetice generant.

Nexus interni