Jump to content

Gunterius

E Vicipaedia
Redactio 19:42, 31 Decembris 2013 a conlatore Polygraphus b (disputatio | conlationes) facta
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)

Guntherus et Gunterius sunt latinizationes praenominis masculini Germanici Gunther vel Günther et eius variantium.

Guntheri nomen e lingua Germanica derivatum est, et compositum esse creditur e verbis *gund-, quod est pugna, et *hari- vel *heri-, quod est exercitus. Veterrrimae formae huius nominis sunt Gundicharius, Gundaharius et Gyntiarios, qui quinto saeculo p.C.n. Burgundionum rex erat et postea heros mythologiae Germanicae factus est.