Jump to content

Aestas

E Vicipaedia
Aestas, ab Iosepho Arcimboldo picta, anno 1573.
Conlocatio solis et terrae initio temporum anni.

Aestas (-atis, f.) est una ex quattuor temporibus anni, inter ver et autumnum.

Aestates sunt tempora magni caloris. Plantae celeriter crescunt, flores in coloribus variis florent, frumentum metitur.

Pueri aestate delectantur, quia in lacubus atque fluminibus natare possunt et ferias diuturnas habent.

In astronomia, incipit aestas cum solstitio aestatis, id est:

Status caeli

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis Status caeli.

Aestas cum temperaturis altis et calidis sociata est.

Effectus temperaturae altae in corpus humanum

[recensere | fontem recensere]

Temperaturae calidae symptomata in organismum perficere solent, imprimis dehydratione (exsiccosi):

  • Vertigo et fatigatio, interdum cum perturbatione cogitationum
  • Tensio sanguinea minuta
  • Mala rhythmi cardialis
  • Crampi musculorum, usque ad convulsiones cerebrales
  • Nonnumquam hyperventilatio, in parte cum alcalosi respiratoria.

Nexus interni

Tempora Anni
Poma dat autumnus, formosa est messibus aestas,
ver praebet flores, igne levatur hiems.
Fragmentum poëmatis Ovidii de Remedia Amoris, ex Voce Latina, 166, 2006.