Vita Sancti Alexii
Vita Sancti Alexii[1] (Francogallice: Vie de Saint Alexis sive Chanson de saint Alexis) est egregrium opus hagiographicum lingua Francogallica antiqua circa annum 1050 confectum.
Agitur de legenda sancti viri olim Latine scripta; insuper est opus primum Francogallicum in quo praeter momentum religiosum alia ad artem spectantia quoque valent.
Genus
recensereAnte oculos habemus epos heroicum (chanson de gestes), cuius genus tunc floruisse videtur: responsoriis similem in modum recitabatur. Habemus strophas CXXV cum decem syllabis in versu assonantibus caesuris post syllabam quartam iniectis. Revera id in litteris Francogallicis antea inusitatum fuerat.
Biographia Alexii Romani eremitae et sancti narratur, qui saeculo V ineunte vixit.
Agitur de imitatione Christi sine condicionibus, quae historiuncula in Syria orta Constantinopolim venit. Inde e lingua Graeca in Latinum est conversa itaque via patefacta est, ut pluribus in idiomatibus vernaculis res pulchrae gigni possent. Harum omnium vetustissima autem ista Francogallica est, saeculo XII sive XIII in territorio Francico inter septentrionem et orientem vertenti scripta. Manuscriptum conservatum autem linguae Anglonormannicae colorem testatur. Auctoris nomen siletur, fortasse fuit canonicus quidam Rothomagensis nomine Tetbaldi Veronensis qui vitas sanctorum multorum e Latino in Francicum transferre solitus est.
Bibliographia
recensere- Gaston Paris: La Vie de Saint Alexis. Poème du XIe siècle. Texte critique. Lutetiae 1980 (Les Classiques Français du Moyen Âge 4)
- Paul Rémy, Louise Gnädinger: "Alexiuslied". Apud: Lexikon des Mittelalters (LexMA). Tomus 1. Artemis & Winkler, Monaci et Turici 1980, ISBN 3-7608-8901-8, col. 388.
- Friedrich Wilhelm Bautz, "Alexius von Edessa" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) col. 114 (Theodisce)