Thriambus
Thriambos (Graece θρίαμβος) est canticum divo Dionyso sacratum quod canebatur in pompis solemnibus etiamque epitheton divi ipsius.
In Lingua Etrusca et in Lingua Latina Archaica factus est triumpus, postea triumphus; nam imperatores Romani qui se praestiterant victores solebant coram populum transire gerentes personam divi Dionysi, deinde Iovis.
Etymologia vocis non omnino explorata etsi verisimile est eam Illyriam esse vel Phrygiam. Anno 1829 Aemilius Luetcke affirmavit originem huius verbi coniunctam esse voci Graecae θρῖα, Latine "ficulnea folia"; argumentum enimvero firmum est epitheton Dionysi Συκίτης (Latine "ficulneus") [1]. Pars verbi -αμβος quoque inveniri potest in verbis ἴαμβος ("iambus") et διθύραμβος ("dithyrambus").
Notae
recensere- ↑ Friedrich Wilhelm Leopold Emil Luetcke, De Graecorum dithyrambis et poetis dithyrambicis (1829)