Publius Ventidius Bassus
Publius Ventidius Bassus (ante 90 a.C.n.–post 38 a.C.n.) fuit egregius vir militaris Romanus. In Republica Romana Caesarem primo secutus est; deinde Marcum Antonium. Consulatum mense Decembri anni 43 a.C.n. gessit.
De origine
recensereVita Ventidii nobis tradita tamquam mirum exemplum viri ab infimis condicionibus per militares virtutes usque ad summum fastigium elati. Nam ignota familia in Piceno ortus, bello sociali, Asculo expugnato, puer adhuc una cum matre captus est et ante currum in triumpho actus a Pompeio Strabone[1] (Pompei Magni patre). Ita Romam primum vidit ex carcere et vinculis.
Multi tamen eruditi moderni putant genus eius ab antiquis scriptoribus ornandae narrationis causa re vera humilius factum esse: nisi enim e familia nobili in Piceno fuisset, non gloriosum erat Pompeio puerum et matrem ante currum agere. Nos quidem hanc rem in medio relinquemus.
De cursu honorum
recensereMulio postea fuit ad vitam merendam. Tum iumentis carrisque exercitus Romanos instruxit. Tam industrius in hac opera exstitit ut Caesar eius sedulitatem animadverterit atque eum in Galliam secum ire iusserit. Ubi omnia munia sibi mandata eximie absolvit.
Postquam vero Caesariani re publica potiti sunt, Ventidius Caesaris patrocinio tribunus plebis et pontifex factus est ac inter multos alios homines novos in senatum adlectus (fuit enim sub Caesare renovatio maxima amplissimi ordinis). Designatus ad praeturam anni 43 a.C.n.[2], post mortem dictatoris Marci Antonii fautor fuit.
Initio anni 43 a.C.n. dilectum in Piceno habebat, ut tres legiones Marco Antonio conficeret, qui Decimum Iunium Brutum Mutinae obsidebat et adversus consules bellum gerebat. Neque tamen eas imperatori suo tradere potuit, antequam a consulibus et Octaviano ille victus esset. Antonio saluti tamen fuit: nam, Octaviano non obstante, eum non longe a Genua fugientem consecutus est, priusquam a Decimo Bruto caperetur. Tum una cum Antonio hostis publicus a senatu iudicatus est.
Itaque, triumviris iam Rempublicam regentibus, mense Novembri Antonius insignia merita Publii Ventidii consulatu remuneravit, quem ille gessit post mortem Quinti Pedii et abdicationem Octaviani usque ad finem anni cum collega Gaio Carrinate. Ita eodem anno et praetor et consul fuit[3], quod ante eum contigerat nemini: adeo triumviri omnipotentes leges Reipublicae contemnebant! Epigramma quod tunc temporis in Urbis muris legebatur ab Aulo Gellio[4] traditum estː
- concurrite omnes augures, haruspices!
- portentum inusitatum conflatum est recens:
- nam mulos qui fricabat, consul factus est.
Anno 42 a.C.n. legatus Antonii, qui in Achaiam adversus Cassium et Brutum profectus erat Galliam rexit. Perusino bello (41 a.C.n.) Lucio Antonio consuli Perusiae obsesso auxilio quidem venit sed prudenter cauteque quia de veris consiliis Marci Antonii certior factus non erat[5]. Nec multum profecit quoniam Lucius ad deditionem fame coactus est.
De bello Parthico
recensereGloriam militarem maximam adeptus est: nam anno 40 a.C.n. Ventidium proconsulem Marcus Antonius, qui orientalem partem imperii Romani regebat, undecim legionibus praefecit atque ei Asiam et Syriam a Parthis occupatas liberandas mandavit[6] (Parthos autem odio Caesarianarum partium in Syriam auxilio acciverat dux Romanus Quintus Labienus). Hoc bello tam felix ac prudens fuit, ut tribus proeliis (maximo autem apud Gindarum[7]) Parthos et Labienum devicerit et ex Syria expulerit: Pacorus quoque, dux Parthorum et filius regis, hoc bello occisus est. Tum Marcus Antonius ex invidia[8], quod legatus nimis felix fuerat, in eius locum Gaium Sosium legionibus praefecit et Ventidium Romam remisit ubi de Parthis, primus omnium Romanorum ducum, anno 38 a.C.n. triumphavit[9]. Ac diu solus: nam paulo post Marcus Antonius cum sedecim legionibus Parthiam ingressus magnam cladem accepit.
Post triumphum de Publio Ventidio nihil accepimus nisi quod funere publico dignatus est.
Notae
recensere- ↑ Cassius Dio 49.21.
- ↑ Dio Cassius 43.51.
- ↑ Cassius Dio XLVII,15.
- ↑ Noctes Atticae XV.4.
- ↑ Appianus, Bell. civ. V,131-132.
- ↑ Appianus BC V,276. Plut., Antonius 33
- ↑ Strabo, Geographica XVI.2.10
- ↑ Sic saltem tradiderunt auctores antiqui (e.g. Dio Cassius), fortasse tamen Octaviani malevolentiam secuti, qui omnia facta Antonii detrectabat atque in peius interpretabatur.
- ↑ Plut., Ant. 34 qui nullam invidiam apud Marcum Antonium notat.
Fontes
recensere- Appianus, libro tertio Bellorum civilium 270-271, 328 necnon libro quarto 6 et libro quinto 121-141, 208-211.
- Aulus Gellius, quindecimo libro Noctium Atticarum capite quarto.
- Cicero, libro sedecimo Epistularum ad Atticum, epistula 1.
- libro primo Epistularum ad Brutum, epistula 5.
- libro decimo Epistularum ad Familiares, epistula 18 necnon libro undecimo ep. 13.
- Philippicae, XII, 20 et 23; XIII,2, 26 et 47-48; XIV,21.
- Cassius Dio, Historia Romana, libro XLVIII, cap. 10 et 39-41 necnon libro XLIX cap. 19-21, in primis libro XLIII cap. 51.
- Flavius Iosephus, libro primo de Bello Iudaico 288-291, 309, 317.
- ̽libro quarto decimo Antiquitatum Iudaicarum 392-395, 420-421, 434
- Florus, libro secundo Epitomae rerum Romanarum, capite 19.
- Frontinus, libro primo Strategematon I,6 necnon libro secundo II,5 et V,36-37
- Fronto Ad Verum imperatorem II,1.
- Iustinus, libro quadragesimo secundo Historiarum Philippicarum, capite quarto.
- Plinius Maior, libro septimo Historiae Naturalis, capitulo 135.
- Plutarchus, Antonius 33-34
- Strabo, Geographica XVI.2.8
- Titus Livius, Periochae 127-128.
- Valerius Maximus, libro sexto Factorum dictorumque memorabilium, 9,9.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae capitibus 65 et 78.
Plura legere si cupis
recensere- Theodore V. Buttrey, Jr. "The Denarius of P. Ventidius", Museum Notes (American Numismatic Society), 1960ː 95-108
- Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 487-491.
- "Nam mulas qui fricabat, consul factus est", Revue des Études Anciennes, 1996ː 79-90
- Francisca Rohr Vio, Publio Ventidio Basso, "fautor Caesaris" : tra memoria e storia. Romae : L'"Erma" di Bretschneider, 2009. Recensio critica
- Emma Strugnell, 'Ventidius' Parthian War: Rome's Forgotten Eastern Triumph', Acta Antiqua Academiae Hungaricae 2006(46) : 239-252. Hic legere potes
- G.J. Wylie, 'P. Ventidius - from novus homo to 'military hero', Acta classica 1993(XXXVI) : 129-141. Hic legere potes
Nexus externi
recensere- Neglected military hero ?
- vita paucis verbis (Encyclopaedia Britannica)
Antecessores: Octavianus Caesar et Quintus Pedius |
Consul 43 a.C.n. cum Gaio Carrinate |
Successores: Marcus Aemilius Lepidus II, Lucius Munatius Plancus |