Penis
Penis,[1] (ex eadem radice ac Graece πέος) sive mentula,[2] est membrum virile, sive hominis sive animalium, quod in partes tres dividitur:
- Radicem, quae mentulam affigit corpori;
- Corpus, quod est productum et cylindratum;
- Glandem, quae apicem format et praeputio, frenulo colligato, circumdatur.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Descriptio penis hominis
recenserePenis hominis constat ex binis corporibus cavernosis et singulo corpore spongioso, quae omnia sanguine collecto intumescere et ergo erectionem efficere possunt. Musculi bulbospongiosi et ischiocavernosi mentulam retrahunt et tumescentiam adiuvant. Tres arteriae utrumque latus membri virilis irrorant: arteria dorsalis penis, arteria profunda penis, et arteria bulbi penis.
Sanitatis cura
recensereGlans penis, ne nimio sebo madefiat, frequenter et sedulo est viro detergenda.
Nexus interni
Fontes
recensereGaius Valerius Catullus[3] penem quemdam, equitem et praefectum fabrum in Gallia, cui Caesar favebat, refert, qui vere Mamurra dicebatur. Sed ideo mentulae cognomine lacessendi causa illudebatur, quia "non homo, sed vero mentula magna minax" videbatur (c. 115,8).
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad penem spectant. |
- De Mamurra apud Catullum apud situm vroma.org
Pinacotheca
recensere-
Cereus, qui speciem instrumenti virilis imitatur
-
Mentula remissa
-
Mentula posita