Lingua Ruthenica antiqua
Lingua Ruthenica antiqua est lingua Slavica mediaevalis (ipsorum lingua руська мова, Angl. Ruthenian, Old Ruthenian, Russ. Западнорусский письменный язык), quae in Magno Ducatu Lituaniae et in Regno Poloniae a saeculo quarto decimo usque ad finem saeculi decimi septimi usitata fuit[1]; interdum ut forma vetus linguae Ruthenicae Albae consideratur. Scriptura Cyrillica utebatur, nonnunquam et Latina. A lingua Slavica orientali antiqua distinguenda est.
Lingua Ruthenica antiqua Руська мова | |
---|---|
Taxinomia | Linguae Indoeuropaeae Lingua Ruthenica antiqua |
Locutores | — |
Sigla | 1 , 2 , 3 |
Status publicus | |
Officialis | |
Privata | Magnus Ducatus Lituaniae, Regnum Poloniae |
Litterae | |
Scriptura | Cyrillica, Latina |
Procuratio | — |
Exemplum
recensereE libro Ioannis Lasitii De diis Samagitarum:
...fit hisce verbis lingua Ruthenica funebris lamentatio: Ha lele i procz ti mene vmarl? i za ti nie miel szto iesti, abo piti? i procz ti vmarl? ha le le, i za ti nie miel Krasnoie mlodzice? i procz ti vmarl?[2] id est, Hei hei quare tu mihi mortuus es? an non quod comederes vel biberes habuisti? quare mortem obiisti? hei hei mihi, num formosa coniuge caruisti? cur diem obiisti?[3]
Notae
recensere- ↑ Videas, e.g.: Julia Verkholantsev Lingua Ruthena in Polonia Usitata: Fifteenth-century Ruthenian Translations from Czech, University of California, Los Angeles, 2003; Julia Verkholantsev, Ruthenica Bohemica: Ruthenian translations from Czech in the Grand Duchy of Lithuania and Poland, Lit, 2008.
- ↑ Litteris Cyrillicis potest esse: Ха леле и проч ты мене вмарл? И за ти не мел што йести або пити? И проч ты вмарл? Ха ле ле, и за ти не мел красное млодзице? И проч ти вмарл?
- ↑ P. 23, videas hic.