Lex Peter monitio est quae de ratione officialium in systemate hierarchico promovendorum praecipit. Docet enim homines in societatibus hominumque congregationibus ceterisque hierarchiis agentes ad talia denique promoveri officia, quae prae imperitia persequi nesciant. Nam officialis, si prius in rebus gerendis inpigre successerit, facile ad maiora officia promovebitur, dum ad gradum imperitiae suae venerit. Lex Peter Latine reddit appellationem Anglicam Peter principle, quam Laurentius J. Peter et Raymond Hull anno 1969 in lucem protulerunt libro eiusdem nominis. Quamquam libro suo colorem dicacem facetumque adfectabant, eadem opera argumentum severum ad hominum in societatibus hierarchicis promotionem pertinens in medium protulerunt. Eo multos sibi lectores nacti sunt.

Secundum legem Peter officiales in eo gradu societatis consident, quo non iam satis perite agere possint.

Laurence J. Peter is est qui argumentum The Peter principle operis excogitavit studiisque suis constituit, sed ipsum librum contexuit Raymond Hull. Quo libro de ratione, qua homines ad novos officii gradus promoveantur, disseritur. Nam quisquis certo quodam officio peritus est, dignus esse putabitur, qui ad maiorem difficilioremque promoveatur officii gradum, cuius in operibus exsequendis plus quam antea necesse erit sollertia uti. Itaque si quis ad maius officium promotus sollertia in novo loco necessaria careat, sine dubio prae inperitia posthac non iam dignus putetur, cui aditus ad difficilius officium praeberi possit. Ubi est, manebit, quamquam parum peritus. Sin autem in novo loco bene proficiat, nova officia fortasse subinde obibit, donec ad gradum inperitiae perveniat. Qui exitus rerum evitari non potest, dum modo varietas locorum vacantium, ad quos novi officiales promoveri possint, in huiusmodi organizationibus sufficiat. Tempore addito fiet, ut in systemate hierarchico nemo ex officialibus suo opere satis peritus sit.

Bibliographia

recensere