Gardenia taitensis
Gardenia taitensis (Anglice Tahitian gardenia, tiare flower) est species plantarum florentium familiae Rubiacearum, in litoribus terrae altae Oceaniae occidentalis endemica. Planta, in Melanesia et Polynesia Occidentali orta, est introductio aboriginalis in Insulis Cook et Polynesia Francica, et fortasse Havaiis.[2]
Asteridae
Ordo : Gentianales
Familia : Rubiaceae
Genus : Gardenia
Species : G. taitensis
Planta est sempervirens frutex tropicus, qui ad 4 m altus crescit. Folia sunt nitida, atroviridia 5–16 cm longa, secundum caulem opposita. Flos est cremeus, stelliformis, 5–9 lobis (quoque lobo 2–4 cm longo), et fragrantissimus. Insigniter est una ex paucis plantis excultis in Polynesia endemicis. Is est flos civitatis Polynesiae Francicae et Insularum Cook.
Nomen ipsum est falsum quia planta nec endemica nec naturalizata Tahitis est. Primum binomen gratum pro planta ex speciminibus ab Iulio Dumont d'Urville Tahitis anno 1824 conlectis appellatum est; ergo nomen scientificum Gardenia taitensis et nomen in aliis linguis simile. Primum autem Tahitis conlecta est a Forster patre filioque per primam Praefecti Cook navigationem Pacificam (1768–1771), quamquam eadem Gardeniae floridae falso visa est.[3]
Synonyma
recensere- Gardenia weissichii
- Gardenia tahitensis
- Randia tahitensis
Nomina Pacifica
recensere- Tiare maʻohi, tiare tahiti (Polynesia Francica)
- Tiare maori, tiale maoli (Insulae Cook)
- Pua, pua samoa, pua fiti (Samoa)
- Siale tonga (Tonga)
- Bua (Viti)
Usus communes
recensere- Polynesiani in Insulis Pacificis flores fragrantissimos in suis monilibus floralibus (ei in Insulis Cook, hei Tahitis, lei in Havaiis, ʻula in Samoa) adhibent.
- In nonnullis memoriis Pacificis, flos gestus statum coniunctionis significat: flos auri laeva personam cui sunt coniunx aut deliciae; flos auri dextra gestus, personam amores petentem designat.
- Plantae putantur proprietates medicinales, ad curandos nonnullos morbos. In Tonga, infusio ex cortice facta in nasum, oculos, et os ad curandam "morbus manium" stillatur. In Samoa, partes plantae ad curandam inflammationem adhibentur.[4]
- Flos adhibetur ad faciendam monoi tiare Tahiti, oleum fragrans, ex infusione florum in oleo cocotium effectum (vide enfleurage).[5]
Notae
recensere- ↑ "Gardenia taitensis" apud International Plant Names Database (Hortus Kewensis, Herbaria Universitatis Harvardianae, Herbarium Nationale Australianum)
- ↑ De planta apud situm ntbg.org (National Tropical Garden Plant Database).
- ↑ "Cook Islands Biodiversity & Natural Heritage Database : Gardenia taitensis - Tahitian Gardenia," apud situm cookislands.bishopmuseum.org.
- ↑ W. Arthur Whistler, Polynesian Herbal Medicine (1992), pp. 52, 69, 150 Textus apud Google Books.
- ↑ http://www.monoi.com/history.html Historia] olei monoi tiare Tahiti apud situm monoi.com.
- ↑ Ormonde Jayne, "Tiare Perfume Collection," res a Linda Pilkington facta.
- ↑ Chantecaille Tiare Perfume at chantecaille.com.
Nexus externi
recensere- Cook Islands Biodiversity: Gardenia taitensis, Tahitian Gardenia - cookislands.bishopmuseum.org
- USDA Plants Database: Gardenia taitensis - plants.usda.gov
- The Endeavour Journal of Joseph Banks 1768-1771, Gardenia taitensis - nzetc.org
Vicimedia Communia plura habent quae ad Gardeniam taitensem spectant. |