Eusebius Nicomediensis[1] (Graece: Εὐσέβιος ὁ Νικομηδείας; mortuus 341) annis inter 318 et 381 episcopus Nicomediae et ex anno 338 etiam Constantinopolis fuit. Diu ab historicis arianismi sectator fidelissimus putabatur quamquam ad turbam modestorum Origenis theologiam colentium adscribendus est. Illi velut Arius eiusque discipuli etiam Concilio Nicaeno primo interfuerunt symbolum Nicaenum accipiens.[2]

Wikidata Eusebius Nicomediensis
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 3. saeculum;
Obitus: 341, 342; Constantinopolis mediaevalis
Patria: Roma antiqua
 
Flavia Iulia Constantia, uxor imperatoris Licinii, quae ab Eusebio instructa Arii doctrinis favebat. Imago e Promptuario iconum (1553) Gulielmi Rovilli.
 
Ulfilas, interpres bibliae sacrae, quem Gothorum episcopum consecravit Eusebius

Eusebius ex Syria oriundus est; incertum valde num una cum Ario a Luciano Antiochensi instructi sint. In Arii litteris quibusdam Eusebius titulatur syllucianistes quae vox a nonnullis disciplinas Luciani sequens explicatur. Alii autem dicunt veneratores Luciani (+ 312) ita appellatos esse.[3] Eusebius, cum Beryti episcopus esset, ad sedem episcopalem illustriorem Nicomediae aspiravit atque languebat, sedem imperatoris Licinii. Cuius uxor Flavia Iulia Constantia, Constantini Magni soror, Eusebium magni aestimavisse dicitur. Fuerunt qui dicerent Eusebium familiae imperialis membrum fuisse.

Cum Arius theologiae caussa Alexandriae anno 319 in synodo (quam Alexander Alexandrinus indixerat) condamnaretur, praesidium Eusebii Caesareae quaerebat, quo fugiens sartus atque tectus servatus est. Insuper auxilium spiritale ab Eusebio petivit.

Eusebius multas epistulas pepigit ad Arium protegendum malignis Alexandro Alexandrino et synodalibus conscriptis. Eusebius in epistula Paulino, Tyri episcopo, data doctrinas Arii accurate praesentavit.[4] Aliquando cum Alexandro querelae acres incohatae sunt. Autumno anni 324 autem Constantinus I tunc iam monarcha Romanus mediatorem se gerebat; re deficiente ad annum 325 concilium Nicaeam instituit ubi Arius ab Eusebio adiutus est.

Eusebius velut alii modestiores symbolum Nicaenum denique subsignavit. Concilio dimisso anathema contra Arium tollendum esse personabat itaque exsilium ei petendum erat. Anno 327 et Eusebius et Arius ab imperatore Constantino purgati sunt: Arius autem antea coram publico orthodoxiam confiteri debuit.[5] Orientales episcopi annis consecuis litigationibus diuturnis de christologia et trinitate tacti sunt.

Patriarcha Eustathius Antiochensis, cui arianismus odio erat, verismiliter dimissus est Eusebianis agentibus. Qui vir imperatoris matrem verbis polluisse fertur. Athanasius, ex anno 328 patriarcha Alexandriae, omnes haereseis arianas titulavit. Id autem imperatori aequilibrium atque constantiam diligenti minime placuit.[6]

Eusebius Constantinum imperatorem moriturum Nicomediae baptizavit. Filii eius Constantinus II, Constantius II et Constans in theologicis minime una voce loquebantur, quorum imperia praeferentias scilicet diversas habuerunt. Nova rectio in Imperii Romani oriente ideas Eusebii sibi elegit, unde motus Homoeorum natus est. Eusebius etiam tutor in educando Iuliano operam dabat.

Anno 338 Eusebius Constantinopolis patriarcha creatus est. Antiochiae Ulfilam episcopum Gothorum consecravit, qui positionem Homoeorum adoptavit atque divulgavit. [7]

Bibliographia

recensere
  • Markus Vinzent: "Eusebius von Nikomedien". In: Religion in Geschichte und Gegenwart (RGG). Editio quarta, tomus 2, Mohr-Siebeck, Tubingae 1999, Sp. 1678.
  • Friedrich Wilhelm Bautz, "Eusebius Nicomediensis" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 1566–1568 (Theodisce)
  • Adolf Jülicher: Eusebios 25. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band VI,1, Stuttgart 1907, Sp. 1439–1440.
  • Alexios G. Savvides, Benjamin Hendrickx (ed.): Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization. Vol. 2: Baanes–Eznik of Kolb. Brepols Publishers, Turnhout 2008, ISBN 978-2-503-52377-4, p. 435–436.
  • Joseph Bidez: Julian der Abtrünnige. Übersetzung von Hermann Rinn (Original: Paris 1930). Verlag Georg D. W. Callwey, Monaci 1940.
  1. Ita in paginis Instituti Francisci Iosephi Dölger
  2. Jan Rohls: Gott, Trinität und Geist (Ideengeschichte des Christentums, Band III/1). Mohr Siebeck, Tubingae 2014, p. 126-127
  3. Hanns Christof Brennecke: Lukian von Antiochien in der Geschichte des arianischen Streites, in: Hanns Christof Brennecke, Ernst Ludwig Grasmück, Christoph Markschies (ed.): Logos. Festschrift für Luise Abramowski zum 8. Juli 1993. Walter de Gruyter, Berolini et Neoeboraci 1993,p. 170–192, praesertim p. 177
  4. Littera apud Bibliothek der Kirchenväter
  5. Jan Rohls: Gott, Trinität und Geist (Ideengeschichte des Christentums, Band III/1). Mohr Siebeck, Tübingen 2014, p. 130-131
  6. Wolf-Dieter Hauschild, Volker Henning Drecoll: Lehrbuch der Kirchen- und Dogmengeschichte. Band 1. Alte Kirche und Mittelalter. Editio quinta. Gütersloher Verlagshaus, Gütersloh 2016,p. 75-76
  7. Knut Schäferdiek: Der vermeintliche Arianismus der Ulfila-Bibel, in: Zeitschrift für antikes Christentum, Band 6 (2002), libellus alter, p. 320 ss.