Corinthus[1] (-i, f., Graece Κόρινθος) est urbs Graeciae, quae ad Isthmum inter Paeninsulam Peloponnesum et mediam Graeciam iacet.

Wikidata Corinthus
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E
Numerus incolarum: 30 816
Situs interretialis
Nomen officiale: Κόρινθος

Gestio

Procuratio superior: Corinth Municipality, Commune of Korinthos

Geographia

Superficies: 102.2 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Lugoj, Jagodina, Volcetium, Syracusae, Abilene

Tabula aut despectus

Corinthus: situs
Corinthus: situs

Historia

recensere

Locus fuit habitationis humanae aevo neolithico (ab anno c. 6 500 a.C.n.). Aevo classico Corinthus fuit urbs florens et praeclara materque coloniarum notissimarum, ut ad mare Ionium Leucadis, Corcyrae, Epidamni, Ambraciae, Apolloniae, Anactorii... necnon Potidaeae in Chalcidica[2]. Septimo et sexto saeculo a.C.n., tempore Cypselidarum tyrannorum e quibus illustrissimus est Periander, unus e septem sapientibus Graeciae[3], maxime floruit. Sexto saeculo ineunte Foedus Peloponnesiacum et Lacedaemoniorum societatem adiere[4]. Dissensiones cum Corcyraeis frequentissimae fuerunt[5] ita ut anno 433 a.C.n. cum Athenienses naves quasdam Corcyraeis auxilio misissent, Spartani indutias triginta annorum rumpere decreverunt unde bellum Peloponnesiacum ortum est. Anno 146 a.C.n., Corinthus a Romanis, Lucio Mummio duce, deleta est, sed colonia Romana ibidem anno 44 a.C.n. Gai Iulii Caesaris iussu condita est[6]. Tunc plerique incolae liberti Romani fuere.

 
Templum Apollinis Corinthi situm.

De eccledia Catholica

recensere
 
Via Rebellationis Nationalis Corinthi in urbe

Corinthus est sedes episcopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

  1. A. Chiusole, Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato (Venetiarum: G. B. Recurti, 1749)
  2. Thucydides I.56.
  3. Herodotus, Clio 23-24 et Thalia 48-53 et Terpsichore 92 et 95.
  4. Herodotus, Terpsichore 76 et 92. Thucydides I.40 et 43.
  5. Thucydides libro primo de Bello Peloponnesiaco 24-55. Herodotus, Thalia 48-53
  6. Pausanias II.1.2

Bibliographia

recensere
  • Harold North Fowler, Richard Stillwell et al., edd., Corinth. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 1929-
  • Charles K. Williams II, Nancy Bookidis, edd., Corinth: the centenary, 1896-1996. Princetoniae: American School of Classical Studies at Athens, 2003. (Corinth, vol. 20) JSTOR

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 37°56′19″N 22°55′38″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Corinthum spectant.
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!