Circe
In mythologia Graeca Circe (-es, f.; Graece Κίρκη), filia solis dei Helii et Oceanidae Perses vel Perseidos (nom. Perse vel Perseis), soror regis Aeetae atque ita amita Medeae[1] fuit semidea et saga insulam ficticiam Aeaeam habitans, quae comites Ulixis in sues mutavit. E Colchide in curru patris sui huc advenisse narrabant. Regem Latinum Picum in avem eiusdem nominis postea mutasse dicebatur atque ex Ulixe filium peperisse Telegonum nomine[2].
In Odyssea
recenserePostquam una salva navi saevitiam Laestrygonum evasit, decimo Odysseae carmine Ulixes in insulam Aiaien pervenit, quam multi hodie paeninsulam Circeiorum fuisse existimant (Monte Circeo)ː certe antiqui fontes nomen geographicum ex heroina Homerica ducebant. Fortasse antiquitus adhuc insula, non paeninsula, erat. In eodem loco postea gentes Italicae deam Feroniam colebant. Cum igitur Laerti filius fumum in caelum surgentem e specula adspexisset, partem comitum Eurylocho duce in hanc partem misit qui regionem explorarent. Illi pulchrum palatium invenerunt a lupis leonibusque mansuetis custoditum (revera homines erant Circae veneficiis in feras transmutati). Tum vocem feminae canentis et textrino operam dantis audieruntː magna voce clamaverunt ut eam accirent. Dum alii comites ipsa dea comiter invitante domum introeunt Eurylochus insidias esse suspicatus retro mansit. Qui cum comites rursus exeuntes non vidisset - quos in sues transmutatos in suile clauserat Circe - ad navem rediit amissos ceteros renuntiaturus. Tum Ulixes inopinata re commotus solus cum gladio comites quaerendos suscepit. In itinere deorum nuntius, Hermes, ei occurrit atque postquam res nuper gestas narravit antidotem veneficiis, herbam magicam a deis moly vocatam, dedit dum et virtutes herbae patefacit et quomodo cum Circe agendum esset. Nam cum maga et Ulixem veneficiis suis potione permixtis temptasset virgaque frustra tetigisset, ille gladium destrinxit atque mortem minatus est. Tum illa supplex in cubile heroem blandis verbis invitabat. Nec ille prius consensit quam illa magnum sacramentum iurasset non iam malas artes in se exercituram esse. Postea Circe et ceteris formam humanam reddidit. Diu apud eam manserunt Ithacenses nautae epulantes et luxuria delectati donec desiderio patriae Ithacae rursus se fluctui maris committere vellent. Tum Circe eos monuit primum apud Haden et Persephonen eundum esse, in mortuorum regnum, Tiresiae vatis interrogandi causa. Simul ritus ibi observandos Ulixi patefecit. Ita Ulixi amica facta postquam ex Inferis rediit eum monuit quomodo cantum Sirenarum caveret et periculosa monstra Scyllam Charybdemque descripsit et quantum ei interesset a pecudibus in insula Solis pascentibus abstinere ostendit[3].
In insula Circae poeta domum Aurorae et choros ortusque Solis ponebat[4]. Quae verba obscura interpretatores diversos nacta suntː nonne Ulixes in contione postquam in ignotam insulam pervenit dixerat orientem ab occidente distingui non posse ?[5] Quin etiam nonne Circe filia Solis dicebatur ?
Epitheta Homerica Circae occurrunt haecː δῖα θεάων ("diva inter deas"), ποτνία ("augusta"), αὐδήεσσα ("loquens"), δεινή ("terribilis"), ἐυπλοκαμος ("formose cirrata") ut in hoc pulchro versu[6]ː
- Κίρκη ἐϋπλόκαμος, δεινὴ θεὸς αὐδήεσσα.
Communia tamen cum aliis deabus sunt.
Notae
recensereFontes
recensere- Homeri Odyssea 10.133-574, 12.8-150
- Hesiodi Theogonia 956-957, 1011-1014
- Apollonii Rhodii Argonautica 4.559-591, 4.659-752
- Ovidii Metamorphoses 13.966-14.71, 14.248-440
Plura legere si cupis
recensere- Victor Bérard, "La messe noire de Circé", Revue des Études Grecques,1919ː 16-28
- Pierre-Yves Brandt, "Séduction et dévoration dans le parcours d'Ulysse", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2011ː 73-83
- Maurizio Bettini, Il mito di Circe : immagini e racconti dalla Grecia a oggi, Augusta Taurinorum, Einaudi, 2010. Recensio critica
- Roger Dion, "Où situer la demeure de Circé?", Bulletin de l'Association Guillaume Budé,1971ː479-533
- M. Dorie, "Les plantes magiques de l'Odyssée. Lotos et moly", Revue d'Histoire de la Pharmacie, 1967ː 573-584
- Alessandra Lukinovich, "Le cercle des douze étapes du voyage d'Ulysse aux confins du monde", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 1998ː 9-26