Antoninianus
Antoninianus[1] fuit nummus Romanus ab anno 215 usque ad annum 274[2] percussus, qui duos denarios valebat. Nomen ab imperatore Caracalla duxit, qui eum creavit : nam Severi sese ab Antoninis ortos praetendebant (quod alioqui falsum erat), quia Antoninus Pius optimus imperator habebatur. Itaque Caracalla Antoninus semper in nummis suis nuncupatur.
Historia
recensereIneunte tertio saeculo res nummaria Romana difficultates experiebatur ob penuriam argenti (metalla Hispanica exhausta erant) et crescentia expensa. Iam a medio saeculo secundo pars argenti in denario imminuebatur nec tunc dimidiam partem superabat (reliquum ex aere miscellaneo erat). Pondus quoque levius fiebat. Obviam ire vilitati monetae temptavit Caracalla dum novum "argenteum" nummum instituit, qui duos denarios quidem valeat sed dimidio tantum gravior sit (circiter 5 gr. pendebat). Ita fiscus lucrum faciebat quod pars argenti eadem atque in denario remanebat. In quo nummo antoniniano vocato caput imperatoris coronam radiatam gerit ut in dupondio. Hoc modo primo visu significari potuit ita antoninianium duplum denarium valere, ut dupondium duplum assem. Nam et in asse et in denario caput Augusti laureatum erat. Nec tamen effecit quod sibi proposuerat: post aliquot annos (iam 219) emissiones antoninianorum intermissae sunt et denarius praecipuus nummus argenteus remansit.
Sed anno 238 imperatores Pupienus, Balbinus et Gordianus III principem locum antoniniano dederunt atque ingentem numerum percusserunt; post aliquot annos (circa 250) Traianus Decius edixit veteres denarios conflandos esse, ut ex eis antoniniani fierent. Nec Fortuna tamen antoninianum iuvit : mox imperium Romanum tanta discrimina subiit ut paene in partes dissiliret. Pretia in infinitum inflabantur, fiscus sine opibus erat. Tum pondus antoniniani vehementer decrevit et pars argenti in eo paene nulla erat. Ita vilis erat ut paene solus in usu remansit dum ceteri nummi conflantur. Praeterea multae imitationes in provinciis dissidentibus percussae sunt, quas imperator Romae regnans falsam monetam esse censebat.
Anno 274 imperator Aurelianus nummum leviorem quidem quam antoninianum Caracallae vel Heliogabali, graviorem tamen recentioribus antoninianis (circiter 4 gr. = 1/84 librae Romanae) emisit, cuius vicesima pars argenti erat: verisimile est hunc nummum duplum antoninianum valuisse. Cetera simillimus erat antoniniani: quapropter, ut hodie plerumque hic nummus "aurelianus" appellatur, ita veteres numismatistae eum adhuc antoninianum vocare solebant. Aurelianus et ipse mox degeneravit atque omnino periit cum tetrarchae rem nummariam Romanam anno 294 funditus reformaverunt.
Antoninianus fuit moneta Romana ordinaria tertio saeculo: itaque in eo discrimina et pericula imperii Romani illius temporis manifesta deprehenduntur.
Fontes
recensereClaudius Brenot et alii, Aspects d'histoire économique et monétaire de Marc Aurèle à Constantin (161-337)., Sedes, 1999. (francogallice)