Psalmus 7 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine Deus meus, in te speravi". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam."

Psalmus 7 libri horarum Francici, Les très riches heures du duc de Berry
Psalmus 7 Hebraice cantus

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David iniqua calumnia gravatus, Deum sibi patronum ac vindicem advocat, eique tuendam commendat suam innocentiam. Ac primum quidem testatur se non male conscium sibi esse. Deinde ostendit magni referre ad Dei gloriam, ut iudicium contra impios exerceat. Tertio, ut se ad fiducium animet, Dei bonitatem et iustitiam secum reputat, et promissionem in medium proponit. Postremo quasi voti compos, hostium suorum stultitiam et irritos conatus deridet: imo Dei auxilio fretus, sibi promittit, quicquid machinati fuerint, in eorum perniciem cessurum.[1]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 7, ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii iemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat;
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua,
et exaltare in finibus inimicorum meorum:
et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te:
et propter hanc in altum regredere:
9 Dominus iudicat populos.
iudica me, Domine, secundum iustitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum,
scrutans corda et renes, Deus.
11 iustum adiutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus, fortis, et patiens;
numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit;
arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit iniustitiam;
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum;
et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor eius in caput eius,
et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius,
et psallam nomini Domini altissimi.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.

Nexus externi

recensere
  Vide Psalmum 7 apud Vicifontem.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 7 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!