Alexander Popov
Alexander Stephani filius Popov (Russice: Александр Степанович Попов, tr. Aleksandr Stepanovič Popov; 16 Martii 1859 – 13 Ianuarii 1906) fuit physicus et electrotechnicus Russicus, inventor radiophoni per antennam.
Obitus: 31 Decembris 1905; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Russia
Memoria
Biographia
recensereAlexander Popov natus est die 4 Martii (die 16 Martii secundum Calendarium Gregorianum) anno 1859 in oppido Tur'inskie Rudniki (quod nunc est urbs Krasnotur'insk regionis Sverdlovscensis Russiae), in familia sacerdotis.
Initio (ad annum 1877) in scholis seminarioque clericalibus, dein in Universitate Petropolitana educatus, Alexander Popov anno 1882 complevit studium suum in facultate physico-mathematica Universitatis Petropolitanae. Physicam et electrotechnicam docebat. Invenit radiophonum, die 7 Maii anni 1895 primo monstratum. Fuit professor physicae (ab anno 1901) et director (ab anno 1905) Instituti Electrotechnici Petropolitani.
Popov mortuus est die 31 Decembris anni 1905 (die 13 Ianuarii anni 1906 secundum Calendarium Gregorianum) Petropoli in urbe.
Fontes
recensereNexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Popov spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |