Liber I | Liber III |
CAP. I.
Scythia Europaea.
[recensere]Scythia Europaea.
Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. in ea Riphaeis montibus proxuma, – et huc enim pertinent – , cadentes adsidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus.
[2] hominum primi sunt Scythae Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includitur.
[3] in Paludem vergentia Satarchae tenent, in Bosphorum Cimmerica oppida Murmecion, Panticapaeon, Theodosia, Hermisium, in Euxinum mare Taurici. super eos sinus portuosus et ideo Calos limen appellatus promunturiis duobus includitur. alterum Criu metopon vocant, Carambico quod in Asia diximus par et adversum, Parthenion alterum. oppidum adiacet Cherronesus, a Diana, si creditur, conditum, et nymphaeo specu quod in arce eius nymphis sacratum est maxime inlustre.
[4] subit tum ripam mare, et donec quinque milium passuum spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quod Satarchae et Taurici tenent paene insulam reddit. quod inter Paludem et sinum est Taphrae nominantur, sinus Carcinites. in eo urbs est Carcine, quam duo flumina Gerrhos et Ypacares uno ostio effluentia adtingunt, verum diversis fontibus et aliunde delapsa. nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, Ypacares per Nomadas evolvitur.
[5] silvae deinde sunt quas maximas hae terrae ferunt, et Panticapes qui Nomadas Georgosque disterminat. terra tum longe distenta excedens tenui radice litori adnectitur, post spatiosa modice paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera facie positi ensis adiecta est. Achilles infesta classe mare Ponticum ingressus ibi ludicro certamine celebrasse victoriam, et cum ab armis quies erat se ac suos cursu exercitavisse memoratur. ideo dicta est Dromos Achilleos.
[6] tum Borysthenes gentem sui nominis adluit, inter Scythiae amnes amoenissimus turbidis aliis liquidissimus defluit, placidior quam ceteri potarique pulcherrimus. alit laetissima pabula magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. longe venit ignotisque ortus e fontibus quadraginta dierum iter alveo stringit, tantoque spatio navigabilis secundum Borysthenidam et Olbian, Graeca oppida, egreditur.
[7] Callippidas Hypanis includit. ex grandi palude oritur, quam matrem eius accolae appellant, et diu qualis natus est defluit. tandem non longe a mari ex parvo fonte, cui Exampaeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque iam sui dissimilis et non dulcis hinc defluat. Asiaces proximus inter Callippidas Asiacasque descendit. hos ab Histricis Tyra separat; surgit in Neuris, qua exit sui nominis oppidum adtingit.
[8] at ille qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio quam desinit nomine exoritur. nam per immania magnarum gentium diu Danuvius est, deinde aliter eum adpellantibus accolis fit Hister, acceptisque aliquot amnibus, ingens iam et eorum qui in Nostrum mare decidunt tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilibus effluit.
[9] ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et victimis ac festo coetu familiarium celebrant. corpora ipsa laniata et caesis pecorum visceribus inmixta epulando consumunt. capita ubi fabre expolivere, auro vincta pro poculis gerunt. haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia.
[10] Agathyrsi ora artusque pingunt, ut quique maioribus praestant, ita magis aut minus: ceterum isdem omnes notis et sic ut ablui nequeant. Satarchae auri argentique, maximarum pestium, ignari vice rerum commercia exercent, atque ob saeva hiemis admodum adsiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant, totum bracati corpus, et nisi qua vident etiam ora vestiti.
[11] Tauri Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati immanes sunt moribus, immanemque famam habent solere pro victimis advenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. vagi Nomades pecorum pabula secuntur, atque ut illa [pecorum] durant ita diu stata sede agunt. colunt Georgi exercentque agros. Asiacae furari quid sit ignorant, ideoque nec sua custodiunt nec aliena contingunt.
[12] interius habitantium ritus asperior et incultior regio est. bella caedesque amant, mosque est bellantibus cruorem eius quem primum interemerunt ipsis ex vulneribus ebibere. ut quisque plures interem [er]it, ita apud eos habetur eximius; ceterum expertem esse caedis inter opprobria vel maximum. ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se qui paciscuntur, exemptumque sanguinem ubi permiscuere degustant. id putant mansurae fidei pignus certissimum. inter epulas quot quisque interfecerit referre laetissima et frequentissima mentio, binisque poculis qui plurimos rettulere perpotant. is inter iocantis honos praecipuus est. pocula ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt.
[13] apud Anthropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque velant, illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis atra vestis et ex ea nomen, Neuris statum singulis tempus est, quo si velint in lupos, iterumque in eos qui fuere mutentur. Mars omnium deus; ei pro simulacris enses et cinctoria dedicant, hominesque pro victumis feriunt.
[14] terrae late patent, et ob excedentia ripas suas plerumque flumina nusquam non ad pabula fertiles, alicubi usque eo steriles ad cetera, ut qui habitant lignorum egentes ignes ossibus alant.
CAP. II.
THRACIA.
[recensere]THRACIA.
His Thracia proxima est, eaque a Pontici lateris fronte usque in Illyrios penitus inmissa, qua latera agit Histro pelagoque contingitur. regio nec caelo laeta nec solo, et nisi qua mari propior est, infecunda, frigida, eorumque quae seruntur maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam arborem, vitem frequentius tolerat: sed nec eius quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. viros benignius alit, non ad speciem tamen, nam et illis asper atque indecens corporum habitus est, ceterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sunt maxime ferax.
[2] paucos amnis qui in pelagus evadunt, verum celeberrimos Hebrum et Neston et Strymona emittit. montes interior adtollit Haemon et Rhodopen et Orbelon, sacris Liberi patris et coetu Maenadum, Orpheo primum initiante, celebratos. e quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Hadrian ex summo vertice ostendat.
[3] una gens Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. quidam feri sunt et paratissimi ad mortem, Getae utique. id varia opinio perficit; alii redituras putant animas obeuntium, alii etsi non redeant non extingui tamen, sed ad beatiora transire, alii emori quidem, sed id melius esse quam vivere. itaque lugentur apud quosdam puerperia natique deflentur, funera contra festa sunt, et veluti sacra cantu lusuque celebrantur.
[4] ne feminis quidem segnis animus est. super mortuorum virorum corpora interfici simulque sepeliri votum eximium habent, et quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus apud iudicaturos magno certamine adfectant. moribus datur estque maxime laetum, cum in hoc contenditur vincere. maerent aliae vocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt. at quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt, paratique, ut dictitant, cum fato iacentis, si detur in manus, vel pacisci vel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, †manentque dominas proci†. nupturae virgines non a parentibus viris traduntur, sed publice aut locantur ducendae aut veneunt. utrum fiat ex specie et moribus causa est. probae formosaeque in pretio sunt, ceteras qui habeant mercede quaeruntur. vini usus quibusdam ignotus est: epulantibus tamen ubi super ignes quos circumsident quaedam semina ingesta sunt, similis ebrietati hilaritas ex nidore contingit.
[5] in litoribus Histro est proxima Histropolis, deinde a Milesiis deducta Callatis, tum Tomoe et portus Caria et Tiristis promunturium, quod praetervectos alter Ponti angulus accipit, adversus Phasiaco et nisi amplior foret similis. fuit hic Bizone, motu terrae intercidit. est portus Crunos, urbes Dionysopolis, Odessos, Messembria, Anchialos, et intimo in sinu, atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit, magna Apollonia. recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promunturium quod Thynian vocant exit, et incurvis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet Halmydeson et Philias et Phinopolim. hactenus Pontus.
[6] deinde est Bosphorus et Propontis, in Bosphoro Byzantion, in Propontide Selymbria, Perinthos, Bytinis; amnesque qui interfluunt Erginos et Atyras. tum Rhesso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela. post locus quem Grai Macron tichos adpellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia.
[7] terra quae sequitur nusquam lata atque hic artissima inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam, totam Chersonessum adpellant ob multa memorabilem. est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne; est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobile; est et regio in qua Persarum exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, mirum atque ingens facinus, ex Asia in Graeciam pedes et non navigata maria transgressus est; sunt Protesilai ossa consecrata delubro; est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis navali acie decernentibus Laconicae classis signatus excidio; est Cynos sema, tumulus Hecubae, sive ex figura canis in quam conversa traditur, sive ex fortuna in quam deciderat, humili nomine accepto; est Madytos, est Eleus quae finit Hellespontum.
[8] Aegaeum statim pelagus vaste longum litus inpellit, summotasque terras hinc ad promunturium quod Sunium vocatur magno ambitu mollique circumagit. eius tractum legentibus praevectisque Mastusiam sinus intrandus est qui alterum Chersonesi latus adluens iugo facie vallis includitur, et ex fluvio quem accipit Melas dictus duas urbes amplectitur, Alopeconensum et in altero Isthmi litore sitam Cardiam. eximia est Aenos ab Aenea profugo condita. circa Hebrum Cicones, trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas quia numero non poterat spatio mensum ferunt. dein promunturium Serrhion, et quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora Zone. tum Sthenos fluvius, et ripis eius adiacens Maronia.
[9] regio ulterior Diomeden tulit, inmanibus equis mandendos solitum obiectare advenas et iisdem ab Hercule obiectum. turris quam Diomedis vocant signum fabulae remanet, et urbs quam soror eius suo nomine nominavit Abdere; sed ea magis id memorandum habet, quod Democritum physicum tulit, quam quod ita condita est. ultra Nestos fluit, interque eum et Strymona urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis; inter Strymona et Athon turris Calarnaea et portus Capru limen, urbs Acanthos et Echinia; inter Athon et Pallenen Cleona et Olynthos. Strymon, sicut diximus, amnis est longeque ortus et tenuis. alienis subinde aquis fit amplior, et ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam venerat alveo erumpit.
[10] Atho mons adeo altus est, ut credatur altius etiam quam unde imbres cadunt surgere. capit opinio fidem, quia de aris quas in vertice sustinet non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. ceterum non promunturio ut alii, verum totus et toto longoque dorso procedit in pelagus. qua continenti adhaeret a Xerxe in Graios tendente perfossus transnavigatusque est – adhuc freto navigabili pervius. ima eius tenent parvae Pelasgorum coloniae. in summo fuit oppidum Acrothoon, in quo, ut ferunt, dimidio longior quam in aliis terris aetas habitantium erat.
[11] Pallene soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. ibi est Potidaea, at ubi latius patet, Mende Scioneque referendae, illa ab Eretriis, haec ab Achivis capto Ilio remeantibus posita.
CAP. III.
Macedonia, Graecia, Peloponnesus, Epirus et Illyricum.
[recensere]Macedonia, Graecia, Peloponnesus, Epirus et Illyricum.
Tum Macedonum populi aliquot urbes habitant, quarum Pelle est maxime inlustris. alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. in litore flexus Megybernaeus, inter promunturia Derim et Canastraeum et portum qui Cophos dicitur urbes Toronen et Myscellam atque unde ipsi nomen est Megybernam incingit. Canastraeo promunturio Sane proxima est, Megybernaeus in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. ceterum longis et in altum inmissis lateribus ingens inde Thermaicus sinus est. in eum Axius per Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. ante Axium Thessalonice est, inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Itharis. a Peneo ad Sepiada Corynthya, Meliboea, Castanaea pares ad famam nisi quod Philoctetes alumnus Meliboean inluminat.
[2] terrae interiores claris locorum nominibus insignes paene nihil ignobile ferunt. hinc non longe est Olympus, hic Pelion hic Ossa, montes gigantum fabula belloque memorati; hic Musarum parens domusque Pieria; hic novissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus; hic sacro nemore nobilia Tempe; hic Libethra carminum fontes.
[3] [obiacet] tum iam vaste et multum prominens Graecia, et dum Myrtoum pelagus adtingat ab septentrione in meridiem vecta, qua sol oritur Aegaeis, qua occidit Ioniis fluctibus obiacet. ac proxime spatiosa et Hellas nomine grandi fronte procedit, mox mari utroque et Ionio magis latera eius intrante, donec quattuor milia passuum pateat, media ferme prope inciditur. deinde rursum terris huc se et illuc, verum in Ionium mare magis expandentibus progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum et quasi paene insula extenditur, vocaturque Peloponnesos, ob sinus et promunturia, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in latius effunditur, platani folio simillima.
[4] a Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris, sed omnium Atthis clarissima; in Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia; ultra Aetolia, Acarnania et Epiros usque in Hadrian. de locis atque urbibus quae mare non adluit haec maxime memoranda sunt: in Thessalia nunc Larissa aliquando Iolcos, in Magnesia Antronia, in Phthiotide Phthia, in Locride Cynos et Calliaros, in Phocide Delphi et mons Parnassos et Apollinis fanum atque oraculum, in Boeotia Thebae et Cithaeron, fabulis carminibusque celebratus; in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores quam ut indicari egeant Athenae, in Megaride unde regioni nomen est Megara, ut in Argolide Argos et Mycenae et templum Iunonis vetustate et religione percelebre, in Laconide Therapnae, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus, in Messenia Messene et Methone; in Achaia atque Elide quondam Pisae Oenomai, Elis etiamnum, delubrumque Olympii Iovis, certamine quidem gymnico et singulari sanctitate, ipso tamen simulacro quod Phidiae opus est maxime nobile.
[5] Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. in ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos, montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus, flumina Erymanthus et Ladon, in Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos oppida, in Epiro Dodonaei Iovis templum, et fons ideo sacer, quod cum sit frigidus et inmersas faces sicut ceteri extinguat, ubi sine igne procul admoventur adcendit.
[6] at cum litora leguntur, a promunturio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagasaeum sinum cursus est. ille urbem Pagasan amplexus amnem Sperchion accipit, et quia Minyae Colchida petentes inde Argo navem solvere memoratur. ab eo ad Sunium tendentibus illa praenaviganda: Maliacus et Opuntius grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larumnae, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio, Marathon magnarum multarumque virtutium testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus; Rhamnus parva, inlustris tamen, quod in ea fanum est Amphiarai et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia olim urbes iam tantum nomina. Sunium promunturium est, finitque id litus Hellados quod spectat orientem.
[7] inde ad meridiem terra convertitur usque ad Megaram [atticae] ut modo latere ita nunc fronte pelago adiacens. ibi est Piraeus, Atheniensium portus, Scironia saxa saevo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon adtingit; de illo cognomen est, quia quattuor milium spatio Aegaeum mare ab Ionio submovens angusto tramite Helladi Peloponneson adnectit. in eo est oppidum Cenchreae, fanum Neptuni, ludis quos Isthmicos vocant celebre, Corinthos olim clara opibus, post clade notior, nunc Romana colonia, ex summa arce quam Acrocorinthon adpellant maria utraque contuens.
[8] Peloponnesi oram, sicut diximus, sinus et promunturia lacerant, ab oriente Bucephalos et Chersonessus et Scyllaeon, ad meridiem Malea, Taenaros, Acritas, Ichthys, ad vesperum Chelonates et Araxos. habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapi templo incluti, et Troezenii, fide societatis Atticae inlustres. portus Saronicus et Schoenitas et Pogonus, oppida autem Epidaurus et Troezene et Hermiona his litoribus adposita sunt. inter Scyllaeon et Malean sinus Argolicus dicitur, inter Malean et Taenaron Laconicus, inter Taenaron et Acritan Asinaeus, inter Acritan et Ichthyn Cyparissius.
[9] in Argolico sunt noti amnes Erasinus atque Inachus et notum oppidum Lerne, in Laconico Gythium et Eurotas, in ipso Taenaro Neptuni templum et specus, illi quem in Ponto Acherusium diximus facie et fabula similis, in Asinaeo flumen Pamisum, in Cyparissio Alpheus. nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissos, illi Asine. Messenii Pyliique terras colunt et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Callipolis, Patrae oram illam tenent in quam Chelonates et Araxos excurrunt, sed Cyllene quod Mercurium ibi natum arbitrantur insignis. Rhion deinde, maris id nomen est, anguste et velut freto latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos usque ad Isthmon inrumpit.
[10] in eo ad septentriones spectare litora incipiunt. in his est Aegion et Aegira et Olyros et Sicyon, at in adversis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha et notior aliquanto nomine Calydon et Euenos extra Rhion. in Acarnania maxime clara sunt oppidum Leucas, flumen Achelous. in Epiro nihil Ambracio sinu nobilius est. facit sinus qui angustis faucibus et quae minus mille passibus pateant grande pelagus admittit, faciunt urbes quae adsident: Actium, Argi Amphilochii, Ambracia, Aeacidarum regna Pyrrhique. Butroton ultra est, deinde Ceraunii montes, ab his flexus est in Hadrian.
[11] hoc mare magno recessu litorum acceptum et vaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dasaretae prima eius tenent, sequentia Taulantii, Encheleae, Phaeaces.
[12] dein sunt quos proprie Illyrios vocant, tum Piraei et Liburni et Histri. urbium prima est Oricum, secunda Dyrrachium, Epidamnos ante erat, Romani nomen mutavere, quia velut in damnum ituris omen id visum est.
[13] ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis ut ferunt habitata, in quantum res transeunt! nunc Romana colonia. amnes autem Aeas et Nar et Danuvius qui iam dictus est Hister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Piraeos et Liburnos, per Histros Hister emittitur. Tergeste intumo in sinu Hadriae situm finit Illyricum.
CAP. IV.
ITALIA.
[recensere]ITALIA.
De Italia magis quia ordo exigit quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia. ab Alpibus incipit in altum excedere, atque ut procedit se media perpetuo iugo Appennini montis adtollens, inter Hadriaticum et Tuscum sive, ut aliter eadem adpellantur, inter Superum mare et Inferum excurrit diu solida. verum ubi longe abiit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium: tota angusta et alicubi multo quam unde coepit angustior.
[2] interiora eius aliae aliaeque gentes, sinistram partem Carni, et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Appennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania et super Lucaniam Bruttii. urbium quae procul a mari habitantur opulentissimae sunt ad sinistram Patavium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae, ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam a pastoribus condita, nunc si pro materia dicatur alterum opus.
[3] at in oris proxima est a Tergeste Concordia. interfluit Timavus novem capitibus exsurgens, uno ostio emissus; dein Natiso non longe a mari ditem adtingit Aquileiam. ultra est Altinum.
[4] superiora late occupat litora Padus. namque ab imis radicibus Vesuli montis exortus parvis se primum e fontibus colligit, et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. unum de eis magnum Padum adpellant. inde tam citus prosilit, ut discussis fluctibus diu qualem emisit undam agat, suumque etiam in mari alveum servet, donec eum ex adverso litore Histriae eodem impetu profluens Hister amnis excipiat. hac re per ea loca navigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est.
[5] a Pado ad Anconam transitur Ravenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia, flumen Metaurus atque Aesis. et illa in angusto illorum duorum promunturiorum ex diverso coeuntium inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Grais dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest.
[6] haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, Potentia, Cluana, Cupra urbes, castella autem Firmum, Hadria, Truentinum; id et fluvio qui praeterit nomen est. ab eo Frentani illa maritima habent, Aterni fluminis ostia, urbes Bucam et Histonium; Dauni autem Trifernum amnem, Cliterniam, Larinum, Teanum oppida, montemque Garganum.
[7] sinus est continuo Apulo litore incinctus nomine Urias, modicus spatio pleraque asper accessu, extra Sipontum aut ut Grai dixere Sipuntem, et flumen quod Canusium adtingens Aufidum adpellant, post Barium et Gnatia et Ennio cive nobiles Rudiae, et iam in Calabria Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons, tum Sallentini campi et Sallentina litora et urbs Graia Callipolis. hucusque Hadria, hucusque Italiae latus alterum pertinet.
[8] frons eius in duo quidem se cornua, sicut supra diximus, scindit: ceterum mare quod inter utraque admisit tenuibus promunturiis semel iterumque distinguens non uno margine circumit, nec diffusum patensque sed per sinus recipit. primus Tarentinus dicitur inter promunturia Sallentinum et Lacinium, in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scyllaceus inter promunturia Lacinium et Zephyrium, in quo est Petelia, Carcinus, Scyllaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium Consentiam, Cauloniam, Locrosque circumdat. in Bruttio sunt Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum et Metaurum.
[9] hinc in Tuscum mare flexus est et eiusdem terrae latus alterum, Maticana, Hipponium Vibove, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentum, Velia, Palinurus olim Phrygii gubernatoris nunc loci nomen, Paestanus sinus, Paestum oppidum, Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitarunt, Minervae promunturium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Syrrentum, Herculaneum, Vesuvii montis adspectus, Pompei, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Avernus, Baiae, Misenum, id nunc loci aliquando Phrygii militis nomen, Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; Sinoessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeia, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia citra Tiberim in hoc latere sunt. ultra Pyrgi, Minio, Castrum novum, Graviscae, Cosa, Telamon, Populonia, Caecina, Pisae, Etrusca et loca et flumina; deinde Luna Ligurum et Tigulia et Genua et Sabatia et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina utraque ab Alpibus delapsa, sed Varum quia Italiam finit aliquanto notius.
[10] Alpes ipsae ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem magno gradu excurrunt, deinde ubi Germaniam adtigerunt, verso impetu in orientem abeunt, diremptisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant.
CAP. V.
Gallia Narbonensis.
[recensere]Gallia Narbonensis.
Gallia Lemanno lacu et Cebennicis montibus in duo latera divisa, atque altero Tuscum pelagus adtingens altero oceanum, hic a Varo illic a Rheno ad Pyrenaeum usque permittitur. pars Nostro mari adposita – fuit aliquando Bracata nunc Narbonensis – est magis culta et magis consita ideoque etiam laetior.
[2] urbium quas habet opulentissimae sunt Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Avennio Cavarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorum Beterrae. sed antestat omnis Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est Martius Narbo.
[3] in litoribus aliquot sunt cum aliquis nominibus loca: ceterum rarae urbes quia rari portus, et omnis plaga austro atque africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. deinde est Forum Iuli, Octavanorum colonia, tum post Athenopolim et Olbiam et Tauroin et Citharisten est Lacydon, Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia. haec a Phocaeis oriunda et olim inter asperas posita, nunc ut pacatis ita dissimillimis tamen vicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit et adhuc morem suum teneat.
[4] inter eum et Rhodanum Maritima Avaticorum stagno adsidet, Fossa Mariana partem eius amnis navigabili alveo effundit. alioqui litus ignobile est, lapideum ut vocant, in quo Herculem contra Alebiona et Dercynon, Neptuni liberos, dimicantem cum tela defecissent ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt. credas pluvisse, adeo multi passim et late iacent.
[5] Rhodanus non longe ab Histri Rhenique fontibus surgit: dein Lemanno lacu acceptus tenet impetum, seque per medium integer agens quantus venit egreditur, et inde contra in occidentem ablatus aliquamdiu Gallias dirimit, post cursu in meridiem abducto hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis et subinde grandior inter Volcas et Cavaras emittitur.
[6] ultra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latara, Mesua collis incinctus mari paene undique, ac nisi quod angusto aggere continenti adnectitur insula. tum ex Cebennis demissus Arauris iuxta Agathan, secundum Beterras Orbis fluit. Atax ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis venit, exiguus vadusque est, et iam ingentis alioqui alvei tenens nisi ubi Narbonem adtingit nusquam navigabilis, sed cum hibernis intumuit imbribus usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. lacus accipit eum Rubraesus nomine spatiosus admodum, sed qua mare admittit tenuis aditu.
[7] ultra est Leucata litoris nomen et Salsulae fons, non dulcibus aquis defluens sed salsioribus etiam quam marinae sunt; iuxta campus minuta harundine gracilique perviridis, ceterum stagno subeunte suspensus. id manifestat media pars eius quae abscissa proximis velut insula natat, pellique se atque adtrahi patitur. quin et ex his quae ad imum perfossa sunt suffusum mare ostenditur. unde Grais nostrisque etiam auctoribus, verine ignorantia an prudentibus etiam mendacii lubidine visum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus erui, quod ubi ex alto hucusque penetravit per ea foramina ictu captantium interfectus extrahitur.
[8] inde est ora Sordonum et parva flumina Telis et Ticis, ubi adcrevere persaeva, colonia Ruscino, vicus Eliberrae, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue vestigium. tum inter Pyrenaei promunturia Portus Veneris in sinu salso et Cervaria locus Galliae finis.
CAP. VI.
Hispaniae ora citerior.
[recensere]Hispaniae ora citerior.
Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum in terras fronte conversus Hispaniam inrumpit, et minore parte eius ad dexteram exclusa trahit perpetua latera continuus, donec per omnem provinciam longo limite inmissus in ea litora quae occidenti sunt adversa perveniat.
[2] ipsa Hispania nisi qua Gallias tangit pelago undique incincta, et ubi illis adhaeret maxime angusta paulatim se in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit ac fit ibi latissima, viris equis ferro plumbo aere argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat.
[3] tribus autem est distincta nominibus, parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania vocatur. Tarraconensis altero capite Gallias altero Baeticam Lusitaniamque contingens mari latera obicit Nostro qua meridiem, qua septentrionem spectat oceano. illas fluvius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit, ad occidentem Atlanticum, ad meridiem Nostrum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad septentriones, fronte ad occasum.
[4] urbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerunt Palantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita, in Baetica Hastigi, Hispal, Corduba.
[5] at si litora legas, a Cervaria proxima est rupes quae in altum Pyrenaeum extrudit, dein Ticis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias, tum mons Iovis, cuius partem occidenti adversam, eminentia cautium quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis adpellant. inde ad Tarraconem parva sunt oppida Blande, Iluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parva flumina Baetulo iuxta Iovis montem, Rubricatum in Barcinonis litore, inter Subur et Tolobin Maius. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima. Tulcis eam modicus amnis, super ingens Hiberus Dertosam adtingit.
[6] inde se in terras pelagus insinuat, et primum magno impetu admissum mox in duos sinus promunturio quod Ferrariam vocant finditur. prior Sucronensis dicitur, maiorque ac magno satis ore pelagus accipiens, et quo magis penetratur angustior, Sorobin et Turiam et Sucronem non magna excipit flumina, urbes conplexus et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide atque aerumnis inclutam. sequens Ilicitanus Allonem habet et Lucentiam et unde ei nomen est Ilicem. hic iam terrae magis in altum eunt, latioremque quam fuerat Hispaniam faciunt.
[7] verum ab his quae dicta sunt ad principia Baeticae praeter Carthaginem quam dux Poenorum Hasdrubal condidit nihil referendum est. in illius oris ignobilia sunt oppida et quorum mentio tantum ad ordinem pertinet, Urci in sinu quem Urcitanum vocant, extra Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesula.
[8] fit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, ut initio diximus Columnae Herculis, Abila et Calpes, uterque quidem sed Calpes magis et paene totus in mare prominens. is mirum in modum concavus, ab ea parte qua spectat occasum medium fere latus aperit, atque inde ingressis totus admodum pervius prope quantum patet specus;
[9] et sinus ultra est in eoque Carteia, ut quidam putant aliquando Tartesos, et quam transvecti ex Africa Phoenices habitant atque unde nos sumus Tingentera. tum Mellaria et Bello et Baesippo usque ad Iunonis promunturium oram freti occupat. illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, atque ei quod in Africa Ampelusiam esse dixeramus adversum, qua nostra maria sunt finit Europen.
CAP. VII.
Mediterranei maris insulae.
[recensere]Mediterranei maris insulae.
Gades insula quae egressis fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere quam in oceani litora terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. paucae sunt in Maeotide, inde enim videtur commodissimum incipere; neque omnes tamen incoluntur, nam ne pabula quidem large ferunt. hac re habitantibus caro magnorum piscium sole siccata et in pollinem usque contusa pro farre est.
[2] paucae et in Ponto, Leuce Borysthenis ostio obiecta, parva admodum, et quod ibi Achilles situs est Achillea cognomine. non longe a Colchis Aria quae Marti consecrata, ut fabulis traditur, tulit aves cum summa clade advenientium pinnas quasi tela iaculatas. sex sunt inter Histri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxuma, urbem habet, quam quia Bithyni incolunt Bithynida adpellant.
[3] contra Thracium Bosphorum duae parvae parvoque distantes spatio et aliquando creditae dictaeque concurrere et Cyaneae vocantur et Symplegades.
[4] in Propontide tantum Proconnesos habitatur. extra Hellespontum earum quae Asiaticis regionibus adiacent clarissimae sunt Tenedos Sigeis adversa litoribus, et quo dicentur ordine ad promunturium Tauri montis expositae quas quidam dici putavere Macaron, sive quod fortunati admodum caeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat; in Troade Lesbos et in ea quinque olim oppida Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene, in Ionia Chios et Samos, in Caria Coos, in Lycia Rhodos. in illis singulae sunt isdem nominibus urbes, in Rhodo tres quondam erant Lindos, Camiros, Ialysos.
[5] quae contra Tauri promunturium inportune navigantibus obiacent Chelidoniae nominantur. in sinum, quem maximum Asia recepit, prope media Cypros ad ortum occasumque se inmittens recto iugo inter Ciliciam Syriasque porrigitur, ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis, Paphos et quo primum ex mari Venerem egressam accolae adfirmant Palaepaphos.
[6] Parabos in Phoenice est parva et quantum patet tota oppidum, frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponere licet. parva et Canopos Nili ostio quod Canopicum vocant obvia est. Menelai gubernator Canopus ibi forte moriens nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim, ut Homerico carmine proditum est, ab eisdem oris cursu diei totius abducta, et si ita res fuit, videri potest consectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde et praecipue cum exundaret litori adnectens auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet.
[7] in Africa contra maiorem Syrtim Euteletos, contra minoris promunturia Meninx et Cercina, contra Carthaginis sinum Chyarae, Thylae et Aegatae, Romana clade memorabiles.
[8] plures Europae litoribus adpositae sunt: in Aegaeo mari prope Thraciam Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polyaegos, Sciathos, Halonessos, et quam aliquando omnibus qui mares erant caesis tantum feminae tenuisse dicuntur Atho monti Lemnos adversa. Pagasaeus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur.
[9] Euboea ad meridiem promunturium Geraeston et Capherea, ad septentrionem Cenaeum extrudit, et nusquam lata duum milium spatium habet ubi artissima est, ceterum longa totique Boeotiae adposita angusto freto distat a litore. Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu septiens die ac septiens nocte fluctibus invicem versis adeo inmodice fluens, ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. aliquot in ea sunt oppida Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia, verum opulentissimae Carystos et Chalcis.
[10] in Atthide Helene est nota stupro Helenae, et Salamis excidio classis Persicae notior. circa Peloponneson etiam nunc in Aegaeo Pitynussa et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria inter ignobiles alias leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephallania, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium et inter non ignobiles Ulixis nomine Ithaca maxime inlustris; in Epiro Echinades et olim Plotae nunc Strophades; contra Ambracium sinum Leucadia, et vicina Hadriatico mari Corcyra. hae Thracum Graiorumque terris obiacent.
[11] at interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ius, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Donysa, Cythnos, Chalcis, Icaria, Cinara, Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. hae quia dispersae sunt Sporades, at Ceos, Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros quia in orbem iacent Cyclades dictae.
[12] super eas iam in medio mari ingens et centum quondam urbibus habitata Crete ad orientem promunturium Samonium, ad occidentem Criu metopon inmittit, nisi maior esset, Cypri similis, multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphaae et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte, maxime tamen eo quod ibi sepulti Iovis paene clarum vestigium, sepulcrum cui nomen eius insculptum est adcolae ostendunt. urbium notissimae Cnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Olopyxos, Therapnae, Cydonea, Moratusa, Dictynna. inter colles quod ibi nutritum Iovem accepimus fama Idaei montis excellit.
[13] iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Caudos et quas Musagorus numero tres uno tamen vocabulo adpellant, atque unde Carpathio mari cognomen est Carpathos. in Hadria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Titana, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Linguarum, Diomedia, Aestria, Asine, atque ut Alexandriae ita Brundisio adiacens Pharos.
[14] Sicilia, aliquando ut ferunt continens et agro Bruttio adnexa, post freto maris Siculi abscissa est. id angustum et anceps alterno cursu modo in Tuscum modo in Ionium pelagus perfluit, atrox saevum et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclutum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium adpulsis. ipsa ingens et tribus promunturiis in diversa procurrens Graecae litterae imaginem quae Delta dicitur efficit.
[15] Pachynum vocatur quod Graeciam spectat, Lilybaeum quod in Africam, Pelorias quod in Italiam vergens Scyllae adversum est. causa nominis Pelorus gubernator ab Hannibale ibi conditus, quem idem vir profugus ex Africa, et per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora et non pervium pelagus, proditum se arbitratus occiderat.
[16] ab eo ad Pachynum ora quae extenditur Ionium mare adtingens haec fert inlustria: Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusas et in his mirabilem Arethusam. fons est in quo visuntur iacta in Alpheum amnem ut diximus Peloponnesiaco litori infusum: unde ille creditur non se consociare pelago, sed subter maria terrasque depressus huc agere alveum atque hic se rursus extollere. inter Pachynum et Lilybaeum Acragas est et Heraclea et Thermae; inter Lilybaeum et Pelorida Panhormus et Himera, interius vero Leontini et Centuripinum et Hybla aliaeque conplures; famam habet ob Cereris templum Henna praecipuam.
[17] montium Eryx maxime memoratur ob delubrum Veneris ab Aenea conditum, et Aetna quod Cyclopas olim tulit, nunc adsiduis ignibus flagrat. de amnibus Himera referendus, quia in media admodum ortus in diversa decurrit, scindensque eam utrimque alio ore in Libycum alio in Tuscum mare devenit.
[18] circa Siciliam in Siculo freto est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur, Africam versus Gaulos, Melita, Cossura, propius Italiam Galata, et illae septem quas Aeoli adpellant Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyma, Phoenicusa, ac sicut Aetna perpetuo flagrat igne Hiera et Strongyle. sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Sidonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria Italico lateri citra Tiberina ostia adiacent.
[19] ultra aliquot sunt parvae Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria, duae grandes fretoque divisae, quarum Corsica Etrusco litori propior, inter latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt a barbaris colitur: Sardinia Africum pelagus adtingens, nisi quod in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique et nusquam non aliquanto spatiosior quam ubi longissima est Corsica, ceterum fertilis et soli quam caeli melioris, atque ut fecunda ita paene pestilens. in ea populorum antiquissimi sunt Ilienses, urbium antiquissimae Caralis et Sulci.
[20] at in Gallia quas referre conveniat solae sunt Stoechades ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baliares in Hispania contra Tarraconensia litora sitae non longe inter se distant, et ex spatio sui cognominibus acceptis maiores minoresque perhibentur. castella sunt in minoribus Iamno et Mago, in maioribus Palma et Pollentia coloniae.
[21] Ebusos e regione promunturii quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant eodem nomine urbem habet, frumentis tantum non fecunda ad alia largior, et omnium animalium quae nocent adeo expers, ut ne ea quidem quae de agrestibus mitia sunt aut generet aut si invecta sunt sustineat.
[22] contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam intra id spatium, quod Ebusitana humo circumsignaverunt, sine pernicie et tuta est, isdem illis serpentibus, qui alioqui solent obvios adpetere, adspectum eius pulveris aliquod velut virus procul et cum pavore fugientibus.
Liber I | Liber III |