Jump to content

Varnerius Bergengruen

E Vicipaedia
(Redirectum de Werner Bergengruen)
Wikidata Varnerius Bergengruen
Res apud Vicidata repertae:
Varnerius Bergengruen: imago
Varnerius Bergengruen: imago
Nativitas: 16 Septembris 1892; Riga
Obitus: 4 Septembris 1964; Aquae Aurelianae
Patria: Germania
Nomen nativum: Werner Max Oskar Paul Bergengruen

Familia

Proles: Alexander Bergengruen, Nino Luise Hackelsberger

Varnerius vulgo Werner Bergengruen (natus die 16 Septembris 1892 Rigae, mortuus die 4 Septembris 1964 Aquis Aureleis) scriptor Germanus et diurnarius fuit. Adscribitur auctoribus immigrationis sic dictae internae. Participatus est tamquam artifex Renovatione catholica; portat nomen eius asteroides 7280 Bergengruen. Anno 1956 cum Reinholdo Schneider Praemium pacis librariorum Germanorum accepit.

Medici filius totam vitam radices Balticas colebat. Cum Lubecae Catharineum illustre frequentavisset, studuit lingam Theodiscam, iura, historiam, theologiam in oppidis Marburgo, Monachio, Berolino.

Miles voluntarius Primi belli mundani erat. Anno 1919 se inseruit Balticis copiis (Landwehr) ad defendendam patriam Balticam in saevientes communistas. Usque ad annum 1922 diurnarius erat Tilsae et Memelae, inde moderator scriptorum princeps apud periodica Ost-Informationen et Baltische Blätter (inter 1925-27), quae dicuntur. Istis annis fama eius esse narrator excellens augebatur. Ecce nonnullae eius fabellae: Rosen am Galgenstock (1923), Schimmelreuter hat mich gossen (1923), Der tolle Mönch (1930) vel Die Feuerprobe (1933). Notissima autem erat historia Die drei Falken (1937). Fabellis incubuit etiam postea: anno 1965 apparuit anthologia fabellarum sub titulo Die schönsten Novellen. Ex 1927 Bergengruen erat haud dependens auctor Berolini, postea Monachii et in Tiroli. Secundo bello mundano terminato invenitur Turici et postea Aquis Aureleis. Anno 1936 sese convertit ad catholicismum.

Anno 1937 nazistae excluserunt eum e Camera scriptorum (Reichsschrifttumskammer) postquam fabulam Milesiam Der Großtyrann und das Gericht praetitulatum (1935) edidit. Hic agitur de parabola de humanis deficientiis. Cyclus poeseos Der ewige Kaiser (1937) in Austria libera praelo commissus erat, in Germania socialismi nationalis secreto in foliis multiplicatis solummodo passim legebatur.

Opera Bergengruensia plurima in alia idiomata conversa multis editionibus disvulgata sunt. Lyrica eius traditionalia in religionis fundamentis fulta colligebantur in voluminibus Die heile Welt (1950), Figur und Schatten (1958) et Herbstlicher Aufbruch (1965). Autobiographica redolent duo itinerum libri qui titulantur Deutsche Reise (1923, reeditio anno 1959) et Römisches Erinnerungsbuch (1949), sed etiam opus Das Geheimnis verpflichtet (1952).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]