Theodorus Deligiannes
Theodorus Deligiannes (Graece Θεόδωρος Δηλιγιάννης; natus Calabrytae die 2 Ianuarii 1820; interfectus Athenis die 13 Iunii 1905) fuit quinquies primus minister Graeciae. Necatus est iuxta Curiam Athenarum ab aleatore Constantino Geracare.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Deligiannis e familia nobilissima natus est, nepos eius Nicolaus Deligiannes primus minister Graeciae fuit. Ipse in Universitate Athenarum iurisprudentiae studebat. Ab anno 1842 in administerio rerum internarum operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Postquam Otho I rex pulus est, administer rerum exterarum factus est. Anno 1867 legatus Graeciae Lutetiae fuit. Proximis annis saepe administer rerum diversarum et quinquies praeses ministrorum fuit. Anno 1905 a sicario necatus est quod acriter in lusoria aleatoria egerat.
Index magistratuum
[recensere | fontem recensere]- Primus minister Graeciae 1 Maii 1885 - 9 Maii 1886
- Primus minister Graeciae 5 Novembris 1890 - 1 Martii 1892
- Primus minister Graeciae 11 Iunii 1895 - 30 Aprilis 1897
- Primus minister Graeciae 6 Decembris 1902 - 27 Iunii 1903
- Primus minister Graeciae 29 Decembris 1904 - 13 Iunii 1905
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |