Sanctus Gerontius (Arigia)
Sanctus Gerontius[1] (Francice Saint-Girons, Gasconice Sent Gironç) est commune Francicum 6'500 incolarum (anno 2010) praefecturae Arigiae in regione australi Meridiano et Pyrenaeo.
Historia
[recensere | fontem recensere]Antiquitas
[recensere | fontem recensere]Sanctus Gerontius, Lugduni Consoranorum dissimilis, non est oppidum antiquum; erat autem lucus in suis terris hodiernis, ubi reliquiae Romanae per stationem ferriviarum saeculo vicensimo ineunte constructam inventae sunt. Le Luc, hodierna oppidi regio, ex hoc luco appellari habetur.
Oppidum conditum
[recensere | fontem recensere]Oppidum ex Gerontio appellatur, sancto qui in Landis Novempopulaniam saeculo quinto evangelizavit.? Nonnullae ex suis reliquiis saeculo nono sepultae esse habentur in Templo Sancti Gerontii, circa quod oppidum deinde crevit.
Incolae
[recensere | fontem recensere]Incolae Sancti Gerontii Francice appellantur Saint-Gironnais.
Artes athleticae
[recensere | fontem recensere]Statio 8 Circuitus Franciae 2009 Sancti Gerontii finita est. Statio 7 Circuitus Franciae 2013 Sancti Gerontii finiet.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Rus prope Sanctum Gerontium
-
Rus prope Sanctum Gerontium
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Gerontium spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 42°59′5″N 1°8′45″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • "09261" apud INSEE |