Ritus Byzantinus
Ritus Byzantinus, interdum etiam Ritus Constantinopolitanus[1] dictus, est ritus liturgicus illarum ecclesiarum, quae ex ecclesia Imperii Romani Orientalis ortae sunt. Praecipue in terris Europae orientalis et meridiano-orientalis nec non Asiae occidentalis in usu est. Nomen Ritus Graeci[2] in errorem ducit, cum idem ritus multis linguis celebretur.
Historia liturgica
[recensere | fontem recensere]Ritus Byzantinus in Imperio Romano Orientali in urbe Constantinopoli ortus est et ad ritus Ecclesiarum Orientalium pertinet. Et Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesiae Catholicae Orientales ritus byzantini liturgiam hac forma celebrant, non autem Ecclesiae orthodoxae orientales.
A saeculo quarto Constantinopoli, imprimis a clero Sanctae Sophiae ecclesiae, creatus, ritus byzantinus saeculis nono et decimo per apostolos Slavorum, sanctos Cyrillum et Methodium, inter gentes Slavorum (Bulgari, Russi, Serbi) late diffusus est. Etiam Patriarchatus Alexandrinus, Antiochenus et Hierosolymitanus a religione Islamica debilitati ritum byzantinum receperunt. Ab initio lingua vernacula adhibata est, postea lingua liturgica (ut puta Lingua Slavica Ecclesiastica) evoluta est. Variis mutatis vel additis tamen forma hodierna a saeculo octavo repetit.
Modus liturgiae maxime sollemnis veneratione imaginum iconicarum, usu turis, separatio presbyterii (sive "tribunalis") cum altari a navi ecclesiae per iconostasim et vestimenta festiva presbyterorum, diaconorum et ministrantium insignis est. Plurimae ecclesiae ritus byzantini Calendarium Iulianum sequuntur.
Divina Liturgia
[recensere | fontem recensere]Eucharistia, quae in Ecclesia Catholica Romana Sancta Missa appellatur, in ecclesiis Orthodoxis et in ecclesiis Catholicis Orientalibus ritus Bynzantini Divina Liturgia[3] nominatur.
Quattuor formae liturgicae in usu sunt, tres ad eucharistiam celebrandam, una, quae est liturgia sine eucharistia nomine liturgiae praesanctificatorum.
Sacra ac Divina Liturgia Basilii Magni († 379)
[recensere | fontem recensere]Anaphora Sancti Basilii Basilio Caesariensi ascribitur. Circiter usque ad annum 1000 fuit anaphora principalis, hodie - fortasse propter longitudinem - singulis annis tantum decies celebratur, scilicet diebus ante natalem Domini (die 25 Decembris) et in sollemnitate Epiphaniae Domini (die 6 Ianuarii), in festo Basilii Magni (die 1 Ianuarii), quinque primis diebus dominicis Quadragesimae (quae "Magna Ieunia" vocatur), die Cenae Domini ("Magna Feria Quinta") et Sabbato Sancto ("Magnum Sabbatum"). Solis orationibus canticisque, non autem caeremoniis a Liturgia Sancti Chrysostomi differt.
Sacra ac Divina Liturgia Ioannis Chrysostomi († 407)
[recensere | fontem recensere]Anaphora Sancti Chrysostomi hodie in ecclesiis ritus byzantini est forma usitatissima.
Structura Liturgiae Sancti Chrysostomi
[recensere | fontem recensere]- I. Proscomidia (Offertorium): Proscomidia in occulto pone iconostasim clausam fit, ad mensam propositionis ("protheseos"). Annos vitae Iesu privatae significat.
- 1. Praeparatio interna celebrantis
- Oratio ante iconostasim
- Ingressus in sanctuarium
- 2. Praeparatio externa celebrantis
- Vestimenta liturgica induuntur
- Lavatio manuum
- 3. Praeparatio donorum oblatorum
- Praeparatio panis
- Praeparatio vini
- Memoria sanctorum, vivorum et mortuorum
- Dona velantur et suffumigantur
- Oratio praeparationis
- Missio
- 1. Praeparatio interna celebrantis
- II. Liturgia Catechumenorum
- 1. Incipit liturgia publica
- Benedictio initialis (Doxologia minor)
- Litania pacifica (sive ectenia magna), quae verbis „in pace Dominum precemur“ incipit; litaniae a diacono cantantur, si diaconus deest, a presbytero.
- Oratio secreto, tum antiphona prima (vel typica, si est Dominica; antiphona prima Ps. 102 esse solet, in rubricis Graecis Ps. 91) cum responsorio (in rubricis Graecis) "Sanctissimae, intemeratae, super omnes benedictae, Dominae nostrae Deiparae et semper virginis Mariae cum omnibus sanctis memoriam agentes, nosmetispsos et mutuo, et totam vitam nostram Christo Deo consacremus."
- Litania parva, oratio secreto, antiphona secunda (Ps. 145, in rubricis Graecis Ps. 92)
- Christus-Hymnus incipiens verbis „Fili unigenite et verbum Dei“
- Litania parva, oratio secreto, chorus cantat antiphonam tertiam vel tertium et sextum canticum matutinorum. Si vero sit Dominica, cantat beatitudines, et quod proprium est sancti illius diei.
- Ingressus minor cum Evangeliario
- 2. Orationes
- Troparia et Kondakia (hymni, qui sanctos sive festa secundum calendarium liturgicum memorant)
- Trishagion, i.e. hymnus ter sanctus
- Caerimonia throni
- 3. Lectiones
- Procimenon, i.e. Graduale
- Epistula
- Alleluia
- Evangelium
- Homilia
- Vehemens Litania pro fidelibus
- Litania pro mortuis
- Litania pro catechumenis
- Missio catechumenorum
- 1. Incipit liturgia publica
- III. Liturgia fidelium
- 1. Offertorium
- Litania pro fidelibus
- Litania pro toto orbe terrarum
- Cherubicus Hymnus
- Orationes praeparatoriae
- Ingressus magnus cum donis divinis
- Litania
- Salutatio pacis
- Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum
- 2. Anaphora (i.e. Prex eucharistica sive canon missae)
- Dialogus introductorius et Praefatio
- Sanctus
- Verba institutionis
- Memoria et praesentatio
- Epiclesis
- Memoria totius ecclesiae
- 3. Ritus Communionis
- Litania
- Oratio dominica
- Oratio inclinationis
- Elevatio "agni"
- Fractio panis, commixtio ac Zeon (additio aquae fervidae)
- Orationes communionis
- Communio celebrantium (presbyter et diaconus)
- Communio fidelium
- Grates post communionem
- 4. Finis liturgiae
- Litania finalis
- Oratio post lectorium (Oratio super populo)
- Purificatio vasorum
- Benedictio et Antidoron (panis non consecratus, qui inter fideles distribuitur)
- Grates privatae
- 1. Offertorium
Sacra ac Divina Liturgia Sancti Patris Iacobi
[recensere | fontem recensere]Liturgia tralaticia est Hierosolymorum et Palaestinae necnon Patriarchatus Antioncheni et a Sancto Iacobo Maiore repetitur. Postea, imprimis saeculo vicesimo in ecclesias byzantinas introducta est, sed tantum raris occasionibus celebratur, cum etiam in patria sua (Hierosolymis) a formulis liturgicis supra memoratis demota sit. Patriarchatus Hierosolymitanus eam saeculo vicesimo interdum in festo Sancti Iacobi Maioris (die 30 Aprilis calendarii antiqui). Sunt, qui hodie hanc formulam adhibeant, ut liturgiam ante iconostasim vultibus populo adversis celebrent.[4]
Liturgia Praesanctificatorum
[recensere | fontem recensere]Eam liturgiam quidam, falso tamen, a papa Gregorio Magno (mortuus 604, ab Orthodoxis plerumque Gregorios Dialogos vocatus) creatam esse volunt. Liturgia Praesanctificatorum est Ἑσπερινός (Vesperae), cum celebratione Communionis coniunctus. Consecratio panis ac vini omittitur, quod dona liturgia anteriore consecrata distribuuntur. Haec forma liturgica initium duxisse videtur ex desiderio, ut fideles etiam feriis ieiuniorum paschalium Communionem accipere possent. Nimirum usque ad hunc diem in ecclesiis Ritus Byzantini vetitum est his feriis liturgiam sollemnem celebrare (excepto festo Annuntiationis). Liturgia Praesanctificatorum in praesentia feria quarta et sexta primarum sex hebdomadum ieiuniorum paschalium, feria quinta hebdomadis quintae et feria secunda, tertia quartaque Hebdomadae Sanctae celebratur.
In ritu Latino Ecclesiae Catholicae Romanae congruunt:
- (a) Sacra Communio in actione liturgica feriae sextae Hebdomadae Sanctae
- (b) Distributio communionis extra missam liturgiam verbi sequens (Celebratio communionis).
Prioribus temporibus Liturgia Praesanctificatorum in Ritu Byzantino saepius celebrata est, ut puta in imperatore Romano coronando vel celebratione matrimonii.
- Tatiana I. Afanaseva: Славянская литургия Преждеосвященных Даров XII-XV вв.: текстология и язык. Petropoli 2004. ISBN 5-288-03381-1
- S. Alexopoulos: The Presanctified Liturgy in the Byzantine Rite. A Comparative Analysis of its Origins, Evolution, and Structural Components (Liturgia Condenda 21). Peeters, Lovanii 2009. ISBN 978-90-429-2109-2
- Stephanus Parenti: L'attribuzione a s. Gregorio „Dialogos‟ papa di Roma della liturgia bizantina dei doni presanctificati. In: idem, A Oriente e occidente di Costantinopoli. Temi e problemi liturgici di ieri e di oggi. Civitas Vaticana: Libreria Editrice Vaticana 2010. 75-87.
Nexus interni
- Liturgia Hispanica seu ritus mozarabicus
- Ecclesia Latina
- Ritus Romanus
- Ritus Alexandrinus
- Ritus Antiochenus
- Ecclesiae Orthodoxae
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Juan Mateos: The Evolution of the Byzantine Liturgy. Primo editum in: John XXIII Lectures. Vol. I. 1965.
- Divina Liturgia Ioannis Chrysostomi lingua Theodisca[nexus deficit] (PDF-Datei; 3,75 MB)
- Divina Liturgia Ioannis Chrysostomi lingua Graeca, Romae 1950
- Photographemata Liturgiae S. Iacobi ex ecclesia S. Atanasii Graecorum, Romae
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Illyricum Sacrum, vol. 7, p. 368]
- ↑ Archiv für katholisches Kirchenrecht, vol. 11, p. 239
- ↑ Divina liturgia Sancti Apostoli Marci, Parisiis 1583.
- ↑ Heinzgerd Brakmann, Das zweite Leben der griechischen Jakobos-Liturgie, in: Ostkirchliche Studien 64 (2015) 48-79.