Jump to content

Palaeographia Armenia

E Vicipaedia
Tabula memorialis Nersis Lampronensis anni 1195

Palaeographia Armenia est pars palaeographiae quae mutationes historicas formarum litterarum Armeniarum investigat.

Alphabetum Armenium anno 406 in urbibus Edessa et Samosatis a monacho erudito Mesrobe Mastosio creatum est. Sicut in aliis abecedariis, formae litterarum nonnullas mutationes pertulerunt. Quattuor genera principalia alphabeti Armenii Medii Aevi fuerunt erkat’agir, bolorgir, notrgir, ac šġagir, ex quibus primum litteras maiusculas, et tria alia minusculas habet. Etiam intra singula genera variae litterarum formae reperiuntur.

De antiquissimis litterarum Armeniarum monumentis

[recensere | fontem recensere]

In investigatione progressionis alphabeti Armenii maximi momenti sunt prima monumenta scripta quae conservantur. Antiquissimum exemplum scripti lapidarii est inscriptio domini Saake Kamsarakan in ecclesia Tekorensi inscripta non post annum 490, hoc est, quinquaginta annis vel paucioribus post mortem Mastosii.

De progressione scripturae Armeniae

[recensere | fontem recensere]

Quamquam chirographa Masropii non exstant, plurimi eruditi ducent litteras ab eo inventas similes fuisse formae quae nunc erkat’agir Mesropianus appellatur.[1] Haec enim scriptura maiuscula, recta rotundaque, in primis inscriptionibus reperitur. Ex hoc erkat’agir principali erkat’agir rectilineus ac variae formae maiusculae ortae esse creduntur. Postea haec scriptura in bologrir, deinde in notrgir et šġagir commutata est, quarum gradús intermedii in chirographis conservantur. V. Calzolari et M. Stone putant principalem erkat’agir formam cursiviorem fuisse, sicut litterae Graecae et Syriae illius temporis. Aegre fieri potest ut Mastosius discipulique sui, multis annibus Biblia convertentes, onerosá formá erkat’agir uterentur.

  1. Valentina Calzolari, Michael E. Stone, 2014, p. 14

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Э. Г. Туманян. Армянское письмо // Лингвистический энциклопедический словарь. — М.: Советская энциклопедия, 1990.
  • Calzolari, Valentina et Michael E. Stone. Armenian Philology in the Modern Era: From Manuscript to Digital Text. BRILL, 2014.
  • Johann Joachim Schröder. Thesaurus linguae Armenicae, antiquae et hodiernae. — Amsterdam, 1711.