Marcus Hordeonius Flaccus (consul 47)
Marcus Hordeonius Flaccus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 69) senator Romanus fuit. Pater eius Marcus Hordeonius procurator patrimonii Tiberii imperatoris in Gallia Narbonensi provincia fuit. Ipse Flaccus anno 47 consul suffectus creatus est. Anno 68 iam senex a Galba imperatore successor Lucii Verginii Rufi legatus Germaniae Superioris factus est. Cum milites Moguntiaci ius iurandum in Galbam recusarent, id passus est, cum clam Vitellio favebat. Circa 15 Ianuarii palam Vitellio se adiunxit. Vitellius eum legatum et Germaniae Inferioris fecit. Tum contra seditionem Batavorum Iulio Civili duce pugnabat. Cum Vespasianus imperator Vitellium vicisset, in eius nomen milites iurare iussit. Cum autem donativum Vitellii in nomine Vespasiani distribueret, a militibus ebriacis caesus est[1]. Tacitus de eius morte rettulit: "... et adventu quintanorum quintadecimanorumque auctae legiones donativum exposcunt, comperto pecuniam a Vitellio missam. nec diu cunctatus Hordeonius nomine Vespasiani dedit, idque praecipuum fuit seditionis alimentum. effusi in luxum et epulas et nocturnos coetus veterem in Hordeonium iram renovant, nec ullo legatorum tribunorumve obsistere auso (quippe omnem pudorem nox ademerat) protractum e cubili interficiunt"[2].