Lucius Papirius Cursor (tribunus militum anno 387 a.C.n.)
Lucius Papirius Cursor (quando natus, quandove mortuus est, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quarti erat.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 393 a.C.n. Papirius censor erat, una cum Gaio Iulio Sp.f. Iullo, qui autem magistratu fungens mortuus est[1]. Iulio suadente Marcus Cornelius Maluginensis suffectus est, quod postea vetitum est[2].
Anno 387 Papirius primum tribunus militum consulari potestate electus est. Collegae eius anni Gnaeus Sergius Fidenas Coxo, Lucius Aemilius Mam.f. Mamercinus, Lucius Menenius T.f. Lanatus, Lucius Valerius L.f. Poplicola erant. Hoc anno et templum Martis dedicatum erat, quod inter bellum Gallicum votum est. Praeterea tribus quattuor civitati additae sunt: Stellatina, Tromentina, Sabatina, Arniensis[3]
Anno 385 tribunus militum II fuit atque cum eo Publius Cornelius, Aulus Manlius T.f. Capitolinus, Titus Quinctius T.f. Cincinnatus Capitolinus, Lucius Quinctius Cincinnatus, Gnaeus Sergius Fidenas Coxo. Eo anno bellum contra Volscos continuatum est, Latini et Hernici defecti sunt. Praeterea Marcus Manlius T.f. Capitolinus damnatus est, quod regnum Romae appettisset[4].
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Livius, ab urbe condita, V 31,6
- ↑ loc.cit., §7
- ↑ op.cit., VI 5,6-8
- ↑ op.cit. VI XI