Jump to content

Logotypus

E Vicipaedia
(Redirectum de Logotypum)
Primus logotypus qui nota commercialis factus est: triangulum rubrum Bass Brewery, anno 1876.

Logotypus[1][2] (a Graeco λόγος 'sermo; ratio' + τύπος 'signum percussione factum'),[3] est nota graphica, emblema vel symbolus ab inceptis et organizationibus commercialibus atque adeo singulis usitate adhibitum ad agnitionem publicam praesentem iuvandam et divulgandam.[4] Logotypi sunt aut omnino graphici (symboli et icones) aut ex nominibus societatis compositi (logotypus proprius).

Aetate typotheticae metallicae, logotypus facies typorum(en) vel colophon unice compositus et ordinatus fuit.[verba obscura] Gradu communicationis magnariae et in usu commune, logotypus societatis commercialis saepe idem atque eius nota commercialis aut stigma hodie est.[5]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Vide etiam vocabulum neutrale Neograecum λογότυπο (e.g. apud Vicipaediam Neograecam) vel stylo catharevusa λογότυπον (e.g. hic)
  3. In multis linguis breviter logo dictum.
  4. "Logo," www.oxforddictionaries.com (Oxford University Press).
  5. Wheeler 2006:4.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Prima nota commercialis Chiswick Press.
  • Meggs, Philip B. 1998. A History of Graphic Design. Ed. 3a. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 9780471291985.
  • Wheeler, Alina. 2006. Designing Brand Identity. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 9780471746843.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad logotypi spectant.
Vide logo in Victionario.