Jump to content

Lanza del Vasto

E Vicipaedia
Wikidata Lanza del Vasto
Res apud Vicidata repertae:
Lanza del Vasto: imago
Lanza del Vasto: imago
Nativitas: 29 Septembris 1901; Fanum Sancti Viti Sclavorum
Obitus: 5 Ianuarii 1981; Provincia Albasitensis
Patria: Italia, Francia, Regnum Italiae
Nomen nativum: Giuseppe Giovanni Luigi Enrico Lanza di Trabia-Branciforte

Familia

Coniunx: Chanterelle

Memoria

Sepultura: Roqueredonde
Lanza del Vasto

Iosephus Lanza del Vasto (natus Giuseppe Giovanni Luigi Enrico Lanza di Trabia-Branciforte in vico Sancti Viti Normannorum in Apulia die 29 Septembris 1901; mortuus Illicis in Hispania DIE 5 Ianuarii 1981) fuit Italicus philosophus, poeta, sculptor, delineator, ac propugnator pacis contra bella. Duxit in matrimonium Simone Gébelin.

Eius pater, Dominus Ludovicus Lanza de Trabia (natus 18 Novembris 1857), Siculus erat, eiusque mater, Anna-Maria Nauts-Oedenkoven, Belgis (Nata Antverpiae 1 Iulii 1874, matrimonium Parisiis anno 1900), oriunda erat e divitissima familia Antverpiensi.

Condidit communitates quibus dedit nomen Arcae (L'Arche) et quae ad imitationem "ashram" quos condidit Gandhi aedificabantur et regebantur.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Ismael Galiana, "Murió en Murcia el poeta y pacifista Lanza del Vasto: Apóstol de la no violencia" in ABC (1 Iulii 1981) p. 24