Gundisalvus Pérez
Appearance
(Redirectum de Gundisalvus Perez)
Res apud Vicidata repertae:
Gundisalvus Perez (Hispanice Gonzalo Pérez), Segoviae anno 1500 natus et Matriti anno 1566 mortuus, fuit politicus, poeta et interpres Hispanicus. In Universitate Salmantina educatus est. Regibus Hispaniae Carolo I et Philippo II scriba a secretis fuit. In multis itineribus Philippi II socius fuit. Soneta Hispanice composuit.
Ulixea
[recensere | fontem recensere]Primam versionem Hispanicam Odysseae Homeri versibus hendecasyllabis fecit. Ulixeam eam nominavit. Haec secunda post Simonem Minervium versio Odysseae in linguas novas fuit. Carmina a primo ad terdecimum anno 1550 Salmanticae et Antverpiae edita sunt, poema totum Antverpiae anno 1556, totum et emendatum Venetiis anno 1562.