Jump to content

Sigismundus Freud

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Freud)
Wikidata Sigismundus Freud
Res apud Vicidata repertae:
Sigismundus Freud: imago
Sigismundus Freud: imago
Sigismundus Freud: subscriptio
Sigismundus Freud: subscriptio
Nativitas: 6 Maii 1856; Příbor
Obitus: 23 Septembris 1939; Londinium
Patria: Imperium Austriacum, Cisleitania, Austria, Germania nazistica
Nomen nativum: Sigismund Schlomo Freud

Familia

Genitores: Jacob Freud; Amalia Freud
Coniunx: Martha Bernays
Proles: Anna Freud, Ernst L. Freud, Martin Freud, Oliver Freud, Sophie Freud, Mathilde Freud

Memoria

Sepultura: Golders Green Crematorium

Sigismundus Freud, vulgo plene Sigismund Schlomo Freud, saepius Sigmund Freud (1856-1939) fuit neurologus, psychologus, atque inventor artis psychoanalyticae.

Sigismundus Freud natus est in Příbor in Moravia (tunc in Imperii Austrohungarici regione) die 6 Maii 1856 in familia Iudaica, patre Kallamon Iacobo Freud mercatore; qui mox mulierem filiumque (annum quintum agentem) Vindobonam duxit. Ibi anno 1873 Sigismundus in facultatem medicam Universitatis Vindobonensis immatriculatus est, professoribus Carolo Claus zoologo, Francisco Brentano philosopho, Ernesto de Brücke physiologo, et aliis.

Curriculum scientificum

[recensere | fontem recensere]
Sigismundus Freud annum nonum agens cum patre lucis ope pictus

Initiavit cursum cum eius interesset uti hypnosi ad curandos infirmos. Serius, quamquam in cura servavit varios adspectus huius artis, hypnosim suffecit libera associatione et explicatis somniis ut augeret, quae hodie "cura loquax" (Anglice: talking cure) vocatur. Quaecumque fecit versa sunt in 'psychanalysin' (mentis explicatione). Cura Freudiana ad id pertinebat, quod olim vocabatur hysteria (hodie perturbatio conversionis) et ad neurosim: nunc psychiatria appellat has infirmitates aliis nominibus: affectiones psychosomaticae (corporis et animae) neurosis, et psychosis.

Doctrinae Sigismundi Freudi et cura data infirmis patientibus causae fuere Vindobonae agitationis maximae in initio saeculi et disputatio de his notionibus hodie perdurat. Doctrinae eius saepe obiurgantur et disceptantur, atque eius opus dicitur etiam in litteris aut in cultu inesse. Praeterea, multi disputant psychoanalysisne vel curae sociae in campo scientiae sitae sint.

Opiniones variae de Freudo possunt resumi in haec exempla: modo discipuli proclamant eum esse magnum hominem scientiae qui detegat maximo momento veritates de animo humano, modo persecutores fantur eum quidem esse philosophum providentem qui naturam humanam refundaverit et adiuverit nos delere "tabues," tamen doctrinae, quae habentur scientia, in minutis inspectae fallant.

In porticu aulae (theodisce Arkadenhof) universitatis Vindobonensis die 4. Februarii 1955 in honorem doctoris Freud monumentum erectum est. Sub imitatione imaginis eius a David Paul Königsberger fictae in basi anni Freudii denotati sunt ibi docentis (1885-1934). Merita moresque eius inscriptione praedicantur, cuius textus, ad complexum Oedipodis alludens, finem tragoediae Sophocleae Oedipus rex repetit hisce verbis: "ὃς tὰ κλείν' αἰνίγματ' ᾒδει καὶ κράτιστος ἦν ἂνήρ" ('qui haec famosa aenigmata explanavit et vere bonus fuit vir.')[1]

Scripta selecta

[recensere | fontem recensere]
Psychoanalystae sex anno 1909 iuxta Universitatem Clark picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, G. Stanley Hall, Carolus Jung; stantes, A. A. Brill, Ernestus Jones, Alexander Ferenczi
Psychoanalystae septem anno 1922 picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, Alexander Ferenczi, Ioannes Sachs; stantes, Otto Rank, Carolus Abraham, Max Eitingon, Ernestus Jones.
  1. Sophocles, Oedipus rex 1525.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Sigismundus Freud a photographo Austriaco Ferdinando Schmutzer anno 1926 pictus
Scripta selecta et collecta
  • Heinrich Meng, Ernst R. Freud, edd. Eric Mosbacher, interpr. 1964. Psychoanalysis and faith: the letters of Sigmund Freud and Oskar Pfister. Novi Eboraci: Basic Books. Versio Anglica apud archive.org
Libri amicorum
Biographica
  • Anzieu, Didier. 1998. L'Auto-analyse de Freud et la découverte de la psychanalyse. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-042084-2.
  • Breger, Louis. 2000. Freud: Darkness in the Midst of Vision. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 978-0-471-07858-6.
  • Gay, Peter. 1988. Freud: A Life for Our Time. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
  • Huber, Gérard. 2009. Si c’était Freud: Biographie psychanalytique. Le Bord de l'Eau. ISBN 978-2-35687-041-4.
  • Jones, Ernest. 1953–1958. The Life and Work of Sigmund Freud. 3 voll.
  • Jones, Ernest. 1956. Sigmund Freud; four centenary addresses. Novi Eboraci: Basic Books. textus apud archive.org
  • de Mijolla, Alain. 2003. Freud, fragments d'une histoire. Qui êtes-vous Sigmund Freud? Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-053360-4.
  • Puner, Helen Walker. 1947. Freud: His Life and His Mind.
  • Rieff, Philip. 1960. Freud: The Mind of the Moralist. Victor Gollancz.
  • Robert, Marthe. 2002. La Révolution psychanalytique: La vie et l'œuvre de Freud. Lutetiae: Payot, coll. «Petite Bibliothèque Payot.» ISBN 2-228-89670-5.
  • Sulloway, Frank. 1979. Freud: Biologist of the Mind.
Specialia
  • Bourdin, Dominique. 2007. La psychanalyse de Freud à aujourd'hui: Histoire, concepts, pratique. Éditions Bréal. ISBN 9782749507460
  • Sander L. Gilman, Jutta Birmele, Jay Geller, Valerie D. Greenberg, edd. 1994. Reading Freud's Reading. Novi Eboraci: New York University Press. (Paginae selectae apud Google Books)
  • Haynal, André, Paul Roazen, et Ernst Falzeder. 2005. Dans les secrets de la psychanalyse. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-055300-1
  • Kardiner, Abram, Edward Preble. 1961. "Sigmund Freud: Chimney Sweeping." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 224–239. Clevelandiae et Novi Eboraci: World Publishing Company.
  • Masson, Jeffrey Moussaieff. 2003. The Assault on Truth: Freud's Suppression of the Seduction Theory. Ballantine Books. ISBN 0-345-45279-8.
  • Quinodoz, Jean-Michel. 2004. Lire Freud. Découverte chronologique de l'œuvre de Freud. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-053423-6.
  • Harry Trosman, Roger Dennis Simmons. 1973. The Freud Library. Journal of the American Psychoanalytic Association 21:646-687.

Nexus interni

Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus ut paginam emendes.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sigismundum Freud spectant.