Domus Romanovia
Domus Romanovia[1] (Russice Дом Романовых) est gens nobilis (bojarskij) Russica, quae ab anno 1613 usque ad annum 1917 domus regnatrix Russiae fuit.
Domus Romanovia ante annum 1613
[recensere | fontem recensere]Maiores Romanov a saeculo XIV, cum Andreas Kobyla (scilicet Andreas Equa, anno 1347 mortuus, Ioannis Bursae et Simeonis Superbi aulicus), vixisset, noti sunt, sed solum a saeculo XVI nomine gentilicio Romanov utuntur. Theodorus Koška (scilicet Theodorus feles) filius Kobylae fuit; eius filius Ioannes Koškin fuit, Ioannis Zacharias Koškin, Zachariae Georgius Koškin (Jurij). Georgii Romanus Zachar'in-Koškin. Filia Romani Anastasia Zachar'ina-Jur'eva Ioannis Severi uxor prima et carissima fuit. Theodorus Nicetae fratris Anastasiae filius, qui primus se Romanov (vel Romanov-Jur'ev') nominabat, patriarcha Moscuensis Philaretus factus est; Michael eius filius anno 1613 tzar electus est.
Ab Andrea Kobyla et Theodoro Koška etiam permultae familiae nobiles originem ducunt, quorum Lodygin, Konovnitsyn, Gorbunov, Kokorev, Obraztsov, Kolyčëv, Chludenev, Sterbeev, Nepljuev, Boborykin, Šeremetev, Goltjaev, Bezzubtsev nominandi sunt. Α Iacobo Koškin-Zachar'in, Zachariae filio altero et duce militum famoso, alia gens exstetit, Jakovle'v, quorum et Alexander Herzen fuit.
Domus regnatrix Romanovia
[recensere | fontem recensere]Alexius Clementissimus filius Michaelis fuit; filii Alexii fuerunt Theodorus III, Ioannes V et Petrus Magnus; Sophia Alexii filia soror eorum. Anna imperatrix Ioannis V filia fuit; Catharinae sororis eius filia Anna Leopoldi filia fuit, mater Ioannis VI. Elisabetha Petri et Catharinae I filia ultima Romanova genuina fuit.
Domus Romanovia Holsatiensis Gottorpensis
[recensere | fontem recensere]Anna Petri filia, Elisabethae imperatricis soror, duci Holsatiae Slesvicensis Carolo Friderico nupsit, qui e domo Holsatiensi Gottorpensi (ramo domus Oldenburgensis) erat; qua de causa Romanovi posteriores interdum Romanov Holsatienses Gottorpenses nuncupantur. Carolo Friderico et Annae Petri filiae Petrus III filius fuit, cui Catharina II nupta est, quae Paulum imperatorem genuit. Alexander I et Nicolaus I filii Pauli fuerunt. Alexander II Nicolai I filius, Alexander III nepos, Nicolaus II pronepos fuerunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De domo Romanov in Lexico encyclopaedico Brockhaus et Efron (Russice)
- Situs officialis gentis hodiernae (Russice) (Anglice)
- Situs domus imperatoriae (Russice)