Aspectus (ars grammatica)
Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
Aspectus est categoria coniugationis (verbi), sicut tempus vel modus. Aspectus indicat, utrum perfecti an imperfecti sint actus, eventus vel status a verbis signati. Etiam aliis muneribus fungitur aspectus, inter ea signatio actionum iteratarum et punctualium.
Linguae numerosae grammaticas verborum formas aspectu exstruunt (coniugatione aut constructionibus periphrasticis), velut lingua Polonica flexione (exempli causa: praefixo na-: pisać-napisać, "scribere") aut lingua Anglica adiunctione verbi be, "esse" cum participio praesenti : He was writing, "Scribebat, in scribendo erat".
Species aspectus
[recensere | fontem recensere]In omnibus linguis Slavicis, duo aspectus usitate constantur[1]:
- Aspectus imperfectivus: Hic aspectus terminationem confectam non exprimi committit. Exempla: Polonice "On chce pisać list", "Scripturus est epistulam" (orator solum voluntas scribendi epistulae dicit; non affirmat scribendum epistulae finire). Quod imperfectivus plus quam his exprimere (iterationes, consuetudines, conatus) potest, item translationes possibiles sunt: "Scriptitat epistulam; Scribere epistulam conatur".
- Aspectus perfectivus: Hic aspectus oratorem factos dictos conficere velle signat. Exempla: Polonice, "On chce napisać list", "Scribere finire epistulam vult". Sed perfectivus alias significationes habet; itaque translationes possibiles sunt: "Scripserit epistulam" (perfectivus praesens significationem futuri adaequat: prospectivus vocatur), "Paulum scribendi tempus peragit".
In linguis Graeca et Proto-Indoeuropaea, tertius aspectus additur[2]:
- Aoristus. Hic aspectus in grammaticis Graecis saepe tempus vocatur, quod res gestas praeteritas signat, velut lingua Graeca antiqua: ἀκούω akouō, "aures alicui praebeo" (praesens) - ἤκουσα ēkousa, "audivi" (aoristus). Non modo praeteritum significat, sed etiam punctualitatem: actum non diuturnum est, si verbum in aoristum coniugatur.
Aspectus quartus item saepe tempus vocatus in lingua Graeca Antiqua dicitur perfectivus, cuius signum morphologicum est reduplicatio (cum suffixo et terminationibus specialibus pro categoria personae): paideuō 'educo' (praesens) - pepaideuka, 'Educavi, educatus habeo'. Significatio est resultativa.
Lingua Latina et resultativo et aoristo perfecto utitur. Itaque, "didicit" (< "discere"; illa forma verbi item reduplicatione exstruitur; sed perfecta formantes consonantes (v, s) et alia instrumenti sunt, non modo reduplicatio (rara)) duas significationes accipere possunt: "didicit (quando)" vel "didicit (et nunc scit)". Est ita, quod perfectum et aoristum in lingua Latina (formaliter) concidunt.
In lingua proto-Indoeuropaea, varias formas habemus.
In lingua Anglica, aliud systema aspectuale invenitur:
- Progressivus vs. Improgressivus. Progressivus imperfectivo linguae Slavicae comparationi possibilis est. Cum verbum auxiliarum be formatur: "She was listening", "Audiebat"
In lingua Theodisca, formae similes aspectus progressivi formascitur: "Sie war am Zuhören", "Audiebat".
De formatione morphologica aspectus
[recensere | fontem recensere]Lingua Graeca Antiqua
[recensere | fontem recensere]In morphologia flexionis linguae Graecae Antiquae, invenimus formationes aspectuales, sed haec tabula partim alii termini technici utitur[3]:
formatio | aspectus | exemplum | transcriptio | translatio |
---|---|---|---|---|
augmentum e + terminationes personales secundae | Imperfectum | ἔλυον | elyon | "solvebam"/"solvebant" |
augmentum e + s + terminationes personales secundae | Aoristus | αὐτοῦ ἤκουσα | autou ēkousa | "hunc audivi" |
augmentum e + mutatio vocalis + terminationes personales secundae | Aoristus | τοὺς φίλους ἔλιπον | tous philous élipon | "amicos reliqui"/"amicos reliquerunt" |
reduplicatio + terminationes speciales "perfecticae" | Perfectum | χρυσὸν βέβληκα | chryson beblēka | "aurum ieci (et nunc iacet)" |
Traditione formae grammaticae - si derivatae a thema praesentis est - , quae ex augmentum (indicans praeteritum) et terminationibus personalibus secundis constant, tempus imperfectum nominantur. Si a thema aoristi derivatae, tempus aoristum ducitur. Aspectus "Perfectivus" tempus perfectum vocitatur.
Lingua Russica
[recensere | fontem recensere]In morphologia linguae Russicae exploratores linguisticae discordant, quales formae perfectivae formae flexionis appellandae sint: modo formae suffigata vel etiam formae praefigata—vel hi omnino formae derivationis sint. Haec est disputatio de paribus aspectibus[4].
aspectus imperfectivus : perfectivus | significatio lexicalis |
---|---|
писа-, pisa- : написа-, napisa- | "scribere" |
читай-, tsitaj- : прочитай-, protsitaj- | "legere" |
делай-, delaj- : сделай-, sdelaj- | "facere" |
покупай-, pokupaj- : купи-, kupi- | "emere" |
поправляй-, popravljaj- : поправи-, popravi- | "corrigere" |
Lingua Gothica et lingua Theodisca Antiqua
[recensere | fontem recensere]In lingua Gothica, est praefixum ga- (quam lingua Theodisca Antiqua). Munus ab originate signatio verborum et nominum collectivorum erat, ut Latine con-. Sed tum munus grammaticum accepit: Signatio aspectus perfectivi. Est autem discordia, si verba praefixo ga- formas perfectivas putanda sint, quod duo verba significatione differunt (confer slepan/gaslepan in tabula). Nonnulli exploratores systema aspectuale affirmant, nonnulli negant (etiam propterea, quod non cuncta verba "aspectum perfectivum" formant).
verbum simplex | ga -verbum praefigatum | Significatio |
---|---|---|
bandwjan | gabandwjan | "leviter significare, indicare" |
bindan | gabindan | "alligare" vs. "colligare" |
brannjan | gabrannjan | "inflammare" |
drigkan | gadrigkan | "bibere" |
driusan | gadriusan | "cadere" vs. "procidere" |
kunnan | gakunnan | "novisse, scire" vs. "cognoscere" |
meljan | gameljan | "scribere" vs. "in-, conscribere" |
slepan | gaslepan | "dormire" vs. "addormire" |
Inveniendi verba electa causa, videre potes: [5]. In forma antiquissima linguae Theodiscae item praefixum reperitur, confer: bidjan, "orare" - gabidjan, "preces facere".
Autem haec formae diluuntur, ut tempora nova orerentur: perfectum et plusquamperfectum. Haec non syntheticae sunt.
Hoc praefixum lingua Theodisca moderna adhibere pergit (in exstruendo formarum novarum - perfectum et plusquamperfectum (et futurum exactum)), sed munus mutatum est: ge- (< ga-) participium perfecti format, velut ge-beten, "oratus"; ge-bunden, "alligatus".
Lingua Latina
[recensere | fontem recensere]Lingua latina exempla aspectus inchoativi habet. Verba sine sc- exprimunt processum vel statum vel actionem; verba in sc- exprimunt inceptum vel aspectum inchoativum[6]; adiectivus vel participium praeteritum exprimit statum perfectum vel effectum praesentem actionis anterioris; nomen exprimit statum praesentem. Exempli gratia : caleo = "sum in calore", calesco= "coepi calere vel esse in calore", calidus = "habui calorem et nunc sum in calore". Alia exempla sunt in tabula.
forma non in sc- | forma in sc- | participium adiectivus |
(nomen) |
---|---|---|---|
amo | amasco | amatus | amor |
caleo | calesco | calidus | calor |
candeo | candesco | candidus | candor |
ferveo | fervesco | fervidus | fervor |
floreo | floresco | floridus | flos |
horreo | horresco | horridus | horror |
umeo | umesco | umidus | umor |
Observemus unam specificitatem (peculiaritatem), si comparemus tempus perfectum verbi inchoativum et verbi non-inchoativum: Sunt aequales, concidunt: "terreo" - "terr-u-i", "terre-sc-o" - "terr-u-i". Facile explicatur : "coeperam terrere" difficillime differt a "terrui". Vel etiam possumus quaerere num re vera quaedam verba in sc- non sint formae verborum sine sc-.
Lingua Anglica
[recensere | fontem recensere]In lingua Anglica formae aspectus non syntheticae habemus. Nobis nota sunt flexionem Anglicam dissolvisse. Itaque aspectus periphrasticis formantur. Fere cuncta verba aspectum perfecticum et progressivum exstruere:
- aspectus progressivus: be, "esse" coniugatum + participium praesentis
- aspectus perfectivus: have, "habere" coniugatum + participium perfecti
Utrique aspectus inter se componi possunt[7]:
forma non-perfectica non-progressiva |
forma non-perfectica progressiva |
forma perfectica non-progressiva |
forma perfectica progressiva |
significatio verbi |
---|---|---|---|---|
I work | I am working | I have worked | I have been working | "laborare" |
you see | you are seeing | you have seen | you have been seeing | "videre" |
he runs | he is running | he has run | he has been running | "currere" |
we try | we are trying | we have tried | we have been trying | "conari" |
you (pl.) climbed[8] | you (pl.) were climbing | you (pl.) had climbed | you (pl.) had been climbing | "ascendere" |
they went | they were going | they had gone | they had been going | "ire" |
Lingua Francogallica
[recensere | fontem recensere]In morphologia linguae Francogallicae [9], systema aspectus systematis aspectus Russicae comparatio potest, cum una differentia: in lingua Francogallica—vel omnino in aliis linguis Romanicis—formae syntheticae imperfectivi et perfectivi solum in tempore praeterito sunt:
imparfait | passé simple | significatio |
---|---|---|
vous finissiez | vous finîtes | "finiebatis" vs. "finivistis" |
tu parlais | tu parlas | "colloquebaris" vs. "collucutus/a es" |
il buvait | il but | "bibebat" vs. "bibit" |
nous allions | nous allâmes | "ibamus" vs. "imus" |
ils disaient | ils dirent | "dicebant" vs. "dixerunt" |
Eo tabula legere possumus "tempora" passé simple et imparfait oppositionem Latinam imperfectum vs. perfectum aequant. Haec aliter dicta: oppositio aspectus Romanica ab oppositio "tempora" Latina imperfectum vs. perfectum orta est.
Lingua Vedica et Sanscrita
[recensere | fontem recensere]In stadio linguae "Praevedicae" "tempora" perfectum, aoristum et imperfectum inter se significatione differunt aspectualiter. In stadio linguae Vedicae haec differentia sic mutatur: aoristus categoria "Praeteritum proximale" (facta modo gesta describit) et imperfectum categoria "Praeteritum distale" (describit loquentem "procul" a eventu praeterito esse) explicatur—sed manent usus aspectuales! In lingua Sanscrita omnes tres formae aequantur, sunt multiores expressiones pro una significatio: praeteritum (perfectum vel imperfectum). [10]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Vide etiam de:Aspekt (Linguistik)
- ↑ Coniugatio linguae Graecae Antiquae
- ↑ vide etiam Lingua Graeca Antiqua#Morphologia
- ↑ vide etiam The principles of Verbal Aspect http://www.alphadictionary.com/rusgrammar/aspect.html
- ↑ Dictionarium linguae Gothicae (Theodisce) https://web.archive.org/web/20070430040249/http://members.kabsi.at/actoid/e-learning/vokabel/vokabelzGotisch.htm
- ↑ De morphologia (theodisce): terminus technici "exaptationis" (suffixi -sc), explicatum lingua Latina et linguis Romanicis (vide 19.pagina) http://www.uni-leipzig.de/~heck/morph07/webphon.pdf
- ↑ vide etiam en:English verbs#Overview of tenses
- ↑ Y'all: forma pronominis secundae personae pluralis in dialectis vulgaribus nonnullis (in lingua Anglica litteraria you).
- ↑ vide etiam fr:Morphologie du verbe français
- ↑ Adolfus Fridericus Stenzler, Grammatica linguae Sanscritae
Fons
[recensere | fontem recensere]George Bertram Milner. 1973. "It Is Aspect (Not Voice) Which Is Marked in Samoan." Oceanic Linguistics 12:621–639.