Jump to content

Zosterops

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Ordo : Passeriformes 
Familia : Zosteropidae (disputata) 
Genus : Zosterops 
Vigors & Horsfield, 1827
   
Subdivisiones: Species
Circa 75; vide commentarium.

Zosterops est genus avium ordinis Passeriformium, usitate in familia Zosteropidarum positum, quod autem Timaliidarum vicissim fortasse est pars (Jønsson & Fjeldså 2006). Recentissima taxinomiae avium Australiae inspectio late patens, a Christidis et Boles facta, etiam hoc genus in Timaliidas digerit.

Huic generi est maximus specierum Zosteropidarum numerus, quae in oecoregione Afrotropica, zona Indomalayana, et oecozona Australasiana habitant. Zosteropes longitudinem inter 8 et 15 centrimetra attingere possunt. Eorum proprietas insignissima est conspicuus pinnarum albarum circulus circa oculum, quamquam in nonnullis speciebus hic circulus caret. Species huius generis inter se quod ad quasdam linguae accommodationes spectat variantur.[1]

Inspectio novorum datorum ad sequentia DNA pertinentia (Jønsson & Fjeldså 2006) monstrat genus non monophyleticum potesse. Paucae autem species investigatae sunt, quarum plurima taxa ex Micronesia sunt, ubi, ut videtur, distincta stirps orientalis et stirps occidentalis speciebus Asiae Orientalis propior fiunt.

  1. R. E. Moreau, Mary Perrins, et J. Trevor Hughes (1969). "Tongues of the Zosteropidae (White-eyes)". Ardea: 29–47 

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Jønsson, Knud A., et Jon Fjeldså. 2006. A phylogenetic supertree of oscine passerine birds (Aves: Passeri). Zoologica Scripta 35(2):149–186. doi:10.1111/j.1463-6409.2006.00221.x (HTML abstractum).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Avis

Haec stipula ad avem spectat. Amplifica, si potes!