Normannia
Normannia[1][2] fuit gubernatio Franciae sive vulgo provincia appellata, ab anno 1956 usque ad annum 2016 inter binas regiones administrativas divisa, quae sunt Normannia Superior et Inferior. Incolae Normanni appellantur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Normannia, olim Neustriae pars, a Normannis occupata est (de quo historia Dudonis Sancti Quintini et carmen Stephani Rothomagensis narrant); ab anno 911 usque ad annum 1204 ut ducatus atque regis Franciae feudum fuit qui plus minusve congruebat cum regionibus illis quae postea altera, ut ducatus in domaniis regis? Franciae, provincia Normanniae, altera, ut ducatus in domaniis regis Angliae, baiuliae factae sunt. Baiuliae istae sunt Insulae Normannorum quae solum ab 1204 reliquerunt e Normannia ducatu confiscato usque ad id tempus in manibus regis Angliae, illic tantum ut dux permansus atque ab 1259 ut dominus superanus. Anno 911 dux Normanniae potitus est inferiore Sequanae valle, postea Cenomano Baiocisque anno 924, denique anno 933 Cossediano agro Abrincarumque agro insulisque quae in Manica sunt. Hodierno die praeter insulas Francogallice "Chausey" appellatas, insulae Normannorum baiuliae duae sunt Caesareae (Jersey) ac Lisiae (Guernesey) notae.
Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt, et paucis mensibus Franciam a dicione Germaniae nazistae liberaverunt.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "convocatis totius Normanniae proceribus": E. Van Houts, ed., The Gesta Normannorum Ducum (Oxonii, 1992) vol. 1 p. 72; "intra Normannicos limites", ibidem p. 68.
- ↑ "Normannia, Normandia, d. Normandie, Lschf., Frankreich": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Adigard des Gautries, Jean, et Fernand Lechanteur. 1961–1969. "Les noms des communes de Normandie," Annales de Normandie 11-19 (1961-1969): praefatio A-Amf Ami-Auf Aug-Az Ba-Bay Baz-Bern Bert-Boc Boi-Boscge Boscgu-Boura Bourg-Bret Breu-But C-Cane Cani-Cat Cau-Champh Champi-Civ Cl-Co
- Bates, David. 2013. The Normans and Empire. Oxonae: Oxford University Press. ISBN 9780199674411.
- Hicks, Leonie V. 2016. A Short History of the Normans. Londinii: I. B. Tauris. ISBN 9781780762128.
- Power, Daniel. 2007. "Henry, Duke of the Normans (1149/50–1189)." In Henry II: new interpretations, ed. Christopher Harper-Bill et Nicholas Vincent, 85–128. Woodbridge: Boydell Press. ISBN 978-1-84383-340-6.
- Roach, Levi. 2022. Empires of the Normans: Conquerors of Europe. Cantabrigiae: Pegasus Books. ISBN 9781639361878.
- Rowley, Trevor, ed. 1999. The Normans. Stroud, Gloucestershire: Tempus Publishing. ISBN 9780752414348.