Behaviorismus
Appearance
Behaviorismus (ita Theodisce, ex Anglico behavior, quod idem valet atque habitus et actio) sive moratismus[1] est doctrina secundum quam psychologia, neglectis internis animi statibus, se totam incumberet in habitus, id est, in stimulos et stimulorum responsa, quae observari possint. Hac de re plurimum profecerunt Ioannes B. Watson et Ioannes Pavlov.
Behaviorismi argumenta
[recensere | fontem recensere]- Affirmationes, qualescumque dicuntur de interno animi statu, proficiscuntur ex actionum observatione.
- Actiones exercitatione discuntur. Non sunt mores innati.
- Interni animi status sunt quoque actiones, id est, responsa alicui stimulo.
Behaviorismi censurae
[recensere | fontem recensere]- Commutatio rerum maiorem non habet efficacitatem quam mutatio systematis nervorum hominis.
- Actio ex condicionibus pendet, sub quas vivit homo. Qualia sunt mores, tempora, loca. Puer, exempli gratia, licet admodum incitetur, ut prodat quis vitrum fregerit, potest reticere, quoniam non vult prodere auctorem. Similiter stimuli, quibus uteris, ut quis edat cibum quendam adventicium, parvi valebunt, si ipse homo cibum adventicium pro stimulo non habuerit.
- Quaedam actiones non indigent stimulo. Homo potest sic se gerere quasi titillationem, dolorem aliamque rem sentiat, quin vere sentiat.
- Communicandi facultas, quam habet homo, ait Noam Chomsky, Behaviorismi censor, est effectus non stimulorum, sed innatarum grammaticarum rationum.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Baum, W. M. 1994. Understanding behaviorism: Behavior, Culture and Evolution. Blackwell.
- Cao, Longbing. 2013. Behavior Infomatics: Modeling, Analysis and Mining of Complex Behaviors. Sydneii Australiae. Verba interretialia (PDF).
- Cao, Longbing. 2014. "Non-IIDness Learning in Behavioral and Social Data." The Computer Journal 57 (9): 1358–70. Verba interretialia (PDF).
- Ferster, C. B., et B. F. Skinner. 1957. Schedules of reinforcement. Novi Eboraci: Appleton-Century-Crofts.
- Klein, P. 2013. "Explanation of Behavioural Psychotherapy Styles."
- Lattal, K. A., et P. N. Chase. 2003. "Behavior Theory and Philosophy." Plenum.
- LeClaire, J., et J. P. Rushin. 2010. Behavioral Analytics for Dummies. Wiley. ISBN 978-0-470-58727-0.
- Malott, Richard W. 2008. Principles of Behavior. Upper Saddle River Novae Caesareae: Pearson Prentice Hall.
- Mills, John A. 2000. Control: A History of Behavioral Psychology. Novi Eboraci: New York University Press.
- Plotnik, Rod. 2005. Introduction to psychology. Belmont Californiae: Wadsworth Thomson Learning. ISBN 0-534-63407-9. OCLC 56200267.
- Rachlin, H. 1991. Introduction to modern behaviorism. Ed. tertia. Novi Eboraci: Freeman.
- Skinner, B. F. 1945. "The operational analysis of psychological terms." Psychological Review 52 (270–7): 290–4. doi:10.1037/h0062535. S2CID 109928219.
- Skinner, B. F. 1953]. Science and human behavior. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 0-02-929040-6. OCLC 191686. Verba interretialia (PDF).
- Skinner, B. F. 2002. Beyond Freedom & Dignity. Hackett Publishing.
- Watson, John B. 1913. "Psychology as the behaviorist views it." Psychological Review 20: 158–77. Verba interretialia.
- Watson, John B. 1919. Psychology from the Standpoint of a Behaviorist.
- Watson, John B. 1925. Behaviorism. Novi Eboraci: The People's Institute Publishing Co.
- Zuriff, G. E. 1985. Behaviorism: A Conceptual Reconstruction. Novi Eboraci: Columbia University Press.