Antilochus
Ἀντίλοχ' οὔ τις σεῖο νεώτερος ἄλλος Ἀχαιῶν,
οὔτε ποσὶν θάσσων οὔτ' ἄλκιμος ὡς σὺ μάχεσθαι·– (Menelaus Antilocho): "Antilochus nemo te iunior est alius Achivorum
nec pedibus velocior nec robustus sicut tu ad pugnandum"
, Homerus; Ilias, liber XV, versus 569-570. Versio latina ex editione Firmin-Didot
Antilochus (Graece Ἀντίλοχος) persona Iliadis Homeri est, Nestoris ex Anaxibia filius maximus natu qui, cum ad Troiam fortiter pugnavisset, a Memnone Aurorae filio interfectus est. Incolae Sigei promontorii eodem in tumulo ossa Achillis, Patrocli Antilochique[1] collegerunt[2], quamvis separatis in urnis.
Antilochus asteroidi nomen dedit.
In Iliade
[recensere | fontem recensere]Bello Troiano multos hostes vicit et interfecitː Echepolum[3], Mydonem[4], Ablerum[5], Asii aurigam[6], Thoantem[7], Phalcen, Mermerum[8], Melanippum[9], Atymnium[10]. Hypsenoris corpus iacens ab hostibus defendit[11]. Patroclo mortuo atrocem nuntium Achilli iussus tulit[12]. Ludis funebribus in Patrocli honorem celebratis bigarum certamini interfuit atque astu secundum locum ante Menelaum obtinuit qui tamen de probitate litigavit[13]. Cursu pedestri quoque frustra certavit[14]. De morte eius in Odyssea[15] per ipsum Nestorem patrem certiores fimus.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ qui mortui etiam ab Ovidio iunguntur: "sive quis Antilochum narrabat ab hoste revictum,/Antilochus nostri causa timoris erat / sive Menoetiaden (i.e. Patroclus, filius Menetii) falsis cecidisse sub armis, / flebam successu posse carere dolos". (Heroides, I, Penelope Ulixi)
- ↑ "In hac tibi iacent ossa, splendide Achille (...) separatim vero Antilochi quem maxime honorabas omnium aliorum sociorum" Odyssea, XXIV, 75 et seq. [1]
- ↑ Ilias II.457-462.
- ↑ V.565-589
- ↑ VI.32-3
- ↑ XIII.394-401.
- ↑ XIII.545-551.
- ↑ XIV.513
- ↑ XV.568-591
- ↑ XVI.317-329.
- ↑ XIII.417-423.
- ↑ XVIII.1-21.
- ↑ XXIII.262-652.
- ↑ XXIII.740-797.
- ↑ III.112.
Fontes antiqui
[recensere | fontem recensere]- Ilias IV.457-762, V.565-589, VI.32-33, XIII.394-401 et 417-423 et 540-580, XIV.513, XV.588-591, XVI.317-329, XVII.656-699, XVIII.1-21; XXIII.262-652 et 740-797.
- Odyssea III.112, IV187-202, XI.468, XXIV.16-78
Fontes recentiores
[recensere | fontem recensere]- Onomasticon poëticum, Gerhardi Dorn Seiffen, 1808 [2]
- Onomasticon propriorum nominum, Conradi Gesner, [3]
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Marie-Paule Duminil, "Technique et éthique sportives au Chant XXIII de l'Iliade", Pallas. Revue d'études antiques, 1988ː 19-32
- Françoise Frontisi-Ducroux, "La mort en face", Mètis. Anthropologie des mondes grecs anciens, 1986ː 197-217
- Jean-Pierre Vernant et Marcel Détienne, "La mètis d'Antiloque", Revue des Études Grecques, 1967ː 68-83